Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 193 — corde ad summura bonum tenderet, sanctissime obligatur omnes facultates suas ea ratione colere, omnesve vires suas ita impendere, ut Dei in se imaginem, quae peccatis quidem fuscari, nunquam tamen obliterari potest, progressive perficiat et ectypon suo prototypo in dies similius fiat. Absoluto huic hominis officio connatum jus respondet, et cavendi ne ad supremum finem suum nitenti obices ponantur, et a primis cunis ea média adhibendi, quorum usu aliquando perfectus homo Dei et ad omne opus bonum instructus esse possit. Quia vero Ecclesia sollicita mater est cunctorum fidelium, quos in sacro Baptismatis fonté filiorum suorum numero adunavit; quia Ecclesia est mediatrix Deum inter et hominem, ut hunc sanctificaret, ad originem suam reduceret et in eo vivam Dei imaginem exhiberet; quia denique Ecclesia est universalis et erroris expers veritatis magistra, auctoritate divini Salvatoris instituta : nullus dubitabit ei vices Dei ac parentum gerenti per eminentiam et jus competere et obligationem incumbere, succrescentis imprimis generationis omnem educationem moderari, et institutionem religiosam, moralem ac intellectualem ita dirigere, ut et impedirnenta removeat, et sua subsidia adhibeat, et tanto operi manum propriam admoveat. Firmiter igitur tenet haec Synodus in Domino congregata : Ecclesiam, quae scholas mixtas aut indiíferentes calculo suo probare non potest, juri divinitus sibi collato insistere, dum cunctas scholas catholicas, inferiores et superiores, publicas et privatas, quibus omnis societatis salus nititur, sibi vindicat et auctoritate sua regendas tanto fidentius defendit, quanto certius saeculorum usu constat, quod ipsa etiam respublica civilis nemini tutius suam juventutem educandam concredere possit, quam maternis manibus ejus Ecclesiae, quae ad reparandum ordinem mundi moralem, inobedientiae delicto turbatum, a Jesu Christo constituta, 25