Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 188 — Cum vero neque qui plántát sit aliquid, nec qui rigat, sed qui incrementum dat Deus : idcirco recurrendum est ad Patrem luminum, ut Pastoris animarum et fidelium mentes illuminet. Agendum vei maximé, ut veritates quae proponuntur, ipsius Sacerdotis vitám efficiant. „Illa namque vox lubentius auditorum corda penetrat, quam dicentis vita commendat, quia tunc quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat ut fiat" 2). Alioquin „si virtutibus splendere curemus, ad nos trahemus omnes, qui venire elegerint ad salutem. Omni tuba documenta operum clariora sunt. Si mansueti, misericordes, pacifici, humiles ac mundo corde fuerimus : non minus efficaciter quam per miraeula spectatores nostros ad veritatem trahemus" 3). Caput V. I)e elementari et catechetica Iiistitutioiic. Tenerae aetatis educatio institutioque singularem deposcit Pastorum curam et sollicitudinem. Aetas namque parvulorum tempus sementis est, quo tenellis animis semina fidei et virtutum eo facilius feliciusque inseri possunt, quo alacrius haec ab illis suscipiuntur firmiusque tenentur, atque in laetam mox succrescunt segetem. Summa igitur res est, ut anima a Deo et pro Deo creata in ipsis intelligentiae auspiciis praeveniatur monitis salutis, mature imbuatur rebus divinis, ne subintrent mundus et diabolus, suisque illecebris eam occupent captivamque teneant. Tenellae huic plantationi providetur per scholas elementa res parochiarum, quas Ecclesia filias suas censet, sibique pleno semper jure vindicavit, non solum quia scholis ») I. Cor. 3, 7. — 2) S. Greg. M. Libr. Past. P. II. C. 3. - 3) S. Chrysost. Hom. 15. in Matth. C. 5.