Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 189 — christianis ortum dedit, sed etiam ideo quia eo semper omnia studia direxerat, ut sub provida Curatorum inspectione proles jam a tenera aetate tum in fide timoreque Domini et omni­gena pietate, tum in salutarium cognitionum elementis informati in probos christianos utilesque reipublicae cives educentur. Quapropter Synodus haec, in nomine Ejus qui parvulos ad se venire jussit, Pastores animarum instantissime admonet, ut memores semper quod in sollicita hac circa scholas cura ipsos vices Ecclesiae gerere oporteat, parochialibus scholis sedulo invigilent, easdem si fieri potest quotidie, vei saltem bis quavis hebdomade adeant; neque sibi suoque hac in re officio satisfecisse credant, quum scholas adeuntes ad doctri­nam religionis explicandam semet restringunt, sed universae institutioni intendant, dispiciendo, quosnam móres praesefe­rant discipuli, numve magistri exemplo quoque praeluceant, in conversatione vitaque irreprehensibiles, in domo Dei devoti, in Sacramentorum usu frequentes sint; quos quidem ceu in parvulis Christi erudiendis adjutores quodammodo ministerii sacri benigne et prudenter dirigant, patienter instituant cor­rigantve, ast si in destructionem nefors vergerent, id nec tole­rent nec dissimulent. Hanc circa elementares scholas curam ad praecipuas officii pastoralis partes Curatores animarum adeo referendam habent, ut ea non ad amussim expleta, se nec Pastoris munus implevisse censeri possint; qui praeterea paren­tes quoque monere imo stringere debent, ut liberos sedulo ad scholas mittant, neque enim naturalis tantum et temporalis, sed supernaturalis etiam atque aeternae vitae parentes Deus eos esse voluit. Parochis hoc in munere sociam operám Capel­lani praestent et parvulis religiosam institutionem sollicite impertiantur; qui vero ob plures nefors in quadam parochia scholas distinctim in Catechetas earumdem constituuntur, in sancto hoc officio solerter et integra fide versari noverint.

Next

/
Oldalképek
Tartalom