Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 187 — stiae et Poenitentiae Sacramento, de cultu B. M. Virginis aliorumque Sanctorum, de recto indulgentiarum usu, de hominis destinatione et fine, de pretio animae, de quatuor novissimis et similibus frequentius agendum est. Respicienda sunt etiam praesentis aetatis vulnera, et ideo contra inobedientiam, contemtum sacrae et civilis auctoritatis, blasphemiam, discordiam, detractionem, festorum profanationem, indifferentismum saepe insurgendum est. In sacris sermonibus omnia tendant ad unum scopum, quem sibi Pastor animarum praestituit; elocutio sit clara et intelligibilis, adhibeantur expressiones quae fidelibus notae sint; veritates proponantur sine respectu hominum, ast discretionis et prudentiae ratio habenda est. Ut Pastor animarum bene instituat, ipse jugiter legát et discat, materiam assumptam per piam meditationem in succum et sanguinem convertat, eamque fidelium usibus congrue applicet. In sermonibus concinnandis justus labor adhibendus est, ut assumpta veritas solide probetur, et fideles propositas doctrinas suae memoriae imprimere possint; non tamen nimis productis sermonibus fidelium attentio fatigari debet. Nullo die domini et festő negligatur publica pastoralis institutio; ubi vero duo aut plures sunt Saeerdotes, ibi praeter consuetum sermonem sacrum post primam Missam, quantum saltem per adjuncta fieri potest, mane servetur liomilia, quae pericopam illius diei explanet. Tempore vero quadragesimae in civitatibus quidem dogmatici, ruri vero cateclietici sermones, potissimum de fine et destinatione hominis, de peccati turpitudine et gravitate, mysterio redemptionis, passione Domini et recto usu Sacramentorum omni feria Vl-a vei alia die, prout magis opportunum videbitur, praeter consuetum sermonem dominicae diei asserventur. Ceterum zelus suggeret alias quoque occasiones, quibus Pastores animarum pro ratione opportunitatis congruis verbis suos fideles cum fructu instituent. 2 4 *