Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 184 — Caput III. De pietate domestica. Cum Deus omnium Creator, sit etiam domesticae vitae Auctor et Gubernátor : idcirco merito postulat, ut nonmodo cultu publieo sed etiam in privata familiarum vita debita pietate colatur. Domesticus ejusmodi cultus eo cumprimis directus sit oportet, ut in familiis tum spiritum verae pietatis et timoris Domini conservet, foveat et augeat, tum sanctifi­cationem quoque familiarum promoveat, atque sic fontem et scaturiginem multiplicium illorum bonorum constituat, quae e bene ordinatis piisque familiis in utramque rempublicam redun­dant. Quae enim familia cultum privatum domesticum negligit, seipsam quadamtenus profanat, et cum Deum e sui habitaculi sacrario exulare facit, privát se omnibus illis benedictionibus, quas Dominus promisit timentibus se. Quare Synodus haec in Deo congregata patres- et matres-familias per suam suorum­que salutem impensius provocat, ut priscum domesticae pietatis cultum, si quo casu neglectus est, in familiis suis reve­liant et restitutum omni meliore modo perficere studeant; instituantur in his piae comprecationes, legantur libri religiosi et ad aedificationem idonei, colatur filiali cum pietate Beatis­sima Virgo, invocentur Sancti cumprimis Patroni, quorum sacrae imagines ornent parietes cubilium; imprimis vero non negligantur preces matutinae ac vespertinae, benedictio ante et gratiarum actio post mensam et quotidianum conscientia­rum examen. Oportet vero vei maximé, ut in his omnibus ipsi patres- et matres-familias bono suis praeeant exemplo; sed et Pastores animarum curent, ut ipsorum imprimis domus, utpote sacerdotalis, hoc etiam obtutu exempli instar praelu­ceat non tantum ideo, quia exempla trahunt, sed quia famu­litium, in domo Sacerdotum quotidianis pietatis exercitiis assuetum, subin bonos patres- ac matres-familias praebebit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom