Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 185 — Ceterum sollicite praecavendum est, ne privatae hujusmodi devotiones quoquo demum modo degenerent, agendumque, ut in his quoque fidei nostrae obsequium sit rationabile, spiritui Ecclesiae rite congruum. Quapropter si Curatores animarum defectus quospiam aut pláne graviores abusus observarent, hos omnino corrigere satagant, attendentes tamen ne cum zizaniis triticum quoque evellatur. Caput IV. De aniiunciando verbo Dei. Ad promovendos populi móres nil magis conducit quam verbi divini assidua praedicatio. Idcirco Salvator noster, cum discessurus ad Patrem Apostolis suis Spiritum Sanctum communicaret, ait : „Euntes in mundum universum praedi­cate Evangélium omni creaturae 1). Docete omnes gentes, baptisantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis" 2). Huic mandato Domini conformiter primi praecones fidei ubi­que annunciaverunt opera Dei : in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 3). Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit; ast quomodo invocabunt in quem non crediderunt, quomodo credent ei quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante 4) ? Quapropter Ecclesia verbum Dei solerter annuntiat infidelibus quidem, ut ad agnitionem veritatis perveniant, fidelibus vero, ut in doctrina salutis et piis moribus semper magis proficiant. Adhortamur proinde Pasto­res animarum cum Tridentinis patribus, ut „quicunque curam animarum habentes, diebus saltem dominicis, plebes sibi commissas, pro sua et earum capacitate pascant salutari­') Marc. 16, 15. - 2) Matth. 28, 19. — 3) Psal. 18, 5. - 4) Rom. 10, 14. 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom