Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 183 — Quapropter animarum Pastores sollicite curent, ut huic gravissimo malo efficacia opponant média, et si radicitus evelli non possit, saltem in dies minuere assidua virium conten­tione satagant; signanter vero in catecheticis instructionibus atque sacris sermonibus saepius proponant foeditatem bla­sphemiae, ejus perniciosos fontes, gravitatem illatae per eam Deo injuriae et funesta blasphemiae consectaria. Monendi sunt jam parvuli in catecheticis institutionibus, ut ab omni liujus enormis peccati specie solerter caveant, blasphema verba si quae audierint exhorreant. Cumprimis vero patres­ac matres-familias hortamur in Domino, ut suis prolibus ac famulis optimo exemplo praeeaut, blasphemandi proterviam in suis domesticis nullo modo tolerent, omnesque famulos bla­sphemiae deditos nec emendari volentes e suo servitio dimit­tant, ne propter discolos servos benedictio Dei a tota ipsorum familia avertatur. Curandum insuper erit, ut piae Confraterni­tates, imprimis illa, quae speciatim ad exstirpandam blasphe­miam in dioecesi Lingonensi coalescens a Summo Pontifice approbata est, ad sufferendam infelicium blasphemandi con­suetudinem adhibeantur. Meminerint denique cuncti, quibus ligandi et solvendi potestas a Domino concessa est, iis qui in graviora blasphemiae peccata iterato relapsi sunt, quin se emendare serio studuissent, absolutionem sacramentalem eous­que differendam esse, donec emendatio subsecuta fuerit. Verbo adhibenda sunt omnia salutaria média, ut tandem exterminetur de christiana gente hoc pessimum scelus, quod tam multorum gravissimorum publicorum aeque ac privato­rum malorum fontem constituit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom