Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 178 — nientiae rationem habendam esse, ut nil contra modestiam et verecundiam christianam peccetur. Reprobamus vei maximé parentum incuriam, qui suis maturioribus prolibus plenam promiscuae conversationis licen­tiam concedentes, avitam gentis nostrae glóriám intemeratae quippe pudicitiae virtutem contra pericula non satis prae­muniunt. Quapropter provocamus et hortamur parentes, ut proles suas in omni verecundia nutriant, a vespertinis impri­mis conventiculis, promiscua item ludorum scenicorum non secus ac cliorearum frequentatione arceant, praematuram futurorum sponsorum designationem inhibeant, atque amorem sanctae pudicitiae in eorum cordibus firment ac foveant, memores mandatorum Domini, qui animas prolium e manu parentum repetiturus est. Compatimur perinde illorum sorti, qui ob transitoria bona vei saecularia illicia suam salutem adeo negligunt, ut fine nectendi vei rumpendi vinculi matrimonialis ipsam apo­stasiam committere non perhorrescant, utinam forent memo­res dicti Dominici : „quid prodest homini si mundum univer­sum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur." Inge­miscimus super illis quoque, qui illecebris sensualitatis capti concubinariam vitám agunt, vei contra omnem recti et honesti sensum adulteriis impliciti sunt. Quae futura est prolium ex infelici tali nexu progignendarum religiosa educatio et morális existimatio? quomodo tales homines propter grave idmodi scandalum Deo, hominibus et Ecclesiae satisfacere poterunt ? quam difficilis eorum ad Deum conversio et quis tandem, si in malo perseveraverint, ipsorum ex hac vita exitus ? Qua­propter cum Synodo Tridentina merito ingemiscimus: „Grave peccatum est, homines solutos concubinas habere, gravissi­mum vero et in hujus magni Sacramenti (matrimonii) singu­larem contemtum admissum, uxoratos quoque in hoc damna­tionis statu vivere, ac audere eas quandoque domi etiam cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom