Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 179 — uxoribus alere et retinere"*). Ne igitur infelix ac grandé hoc peccatum apud Christi fideles locum obtineat aut pláne, quod Deus avertere velit, majora incrementa capiat : omnes nervi pastoralis prudentiae ac zeli eo intendendi sunt, ut idipsum quibusvis congruis opportunisve módis e medio fidelium tollatur, ac prisca morum puritas et sanctimonia in familias christianas revehatur; quodsi vero pastoralia monita optatum effectum non consequerentur et scandalum manifestum foret, casus pro medela Episcopo substernatur. Condolemus etiam quorumdam intemperantiae, qui in sumendis potibus spirituosis modum excedentes famae, fortunae et animae suae bona prodigunt, necessaria vitae média familiae suae subtrahunt, aliis scandalum praebent et prolium educationem impie negligunt. Inculcent his Pastores animarum christianam temperantiam, inducant, si opportunum videbitur, confraternitatem temperantiae, quae per Summum Pontificem indulgentiis provisa est, hortentur eos verbis Spiritus Sancti, ut attendant sibi, ne forte graventur corda eorum in crapula et ebrietate, et superveniat in eos repentina dies irae 2). Non est enim regnum Dei esca et potus 3). Ingeminent Apostoli monitum, quo Galatas excitaverat: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt .... ebrietates, commessationes, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur 4). Aversamur eorum quoque depravationem, qui alienis bonis inhiant, pacem et fiduciam inter homines minuunt, manus ad aliorum proprietatem extendunt, furtove et rapinis publicam perturbant securitatem. Huic malo non alia média possumus obvertere, quam religiosam juventutis educationem et diligentem christianam institutionem, quae laboris studium inculcet, animum paucis contentari doceat, sanctitatem juris ') Conc. Trid. Sess. XXIY. de Ref. Matr. C. 8. — 2) Luc. 21, 34. — 3) Rom. 14, 17. - 4) Gal. 5, 19-21. 18*