Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
TITÜLUS V DE REGULARIBUS. Caput Unicum. De Regularibus generatini. Magnis et salutaribus illis rerum conversionibus, quas Religio christiana in orbe terrarum produxit, merito adnumeratur etiam institutio status vitae perfeetioris, qui licet variis sub formis, viguit tamen semper in Ecclesia Christi, vigetque hodiedum ac sub nomine Ordinum Religiosorum notus est. De hujus perfeetioris vitae status praestantia sanctissimus Dominus noster Pius Papa IX. in suis ad moderatores Religiosorum Ordinum die 17. Junii 1847 datis encyclicis sic loquitur : „Religiosae familiae ad majorem Dei glóriám, et animarum salutem procurandam a sanctissimis viris, divino afflante Spiritu institutae, atque ab Apostolica Sede confirmatae multiplici earum forma pulcherrimam illám varietatem efficiunt, quae mirifice circumdat Ecclesiam, ac lectissimas illas auxiliares Christi militum turmas constituunt, quae maximo tum christianae tum civilis reipublicae usui, ornamento atque praesidio semper fuerunt. Et hoc quidem ideo, quia ad evangelicae sapientiae consilia profitenda vocati, iis egregiis operibus insistere, gloriosisque laboribus perfungi semper visi 22