Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 170 — sunt, quibus de catliolica Ecclesia civilique societate optime meruerunt. Nemo siquidem ignorat vei ignorare potest, Religiosas familias vei a prima earum institutione innumeris pene claruisse viris, qui omnigenae doctrinae atque eruditionis copia insignes, omnium virtutum ornatu et sanctitatis glória fulgentes, amplissimis quoque dignitatibus illustres, atque ardenti in Deum et liomines amore flagrantes et spectaculum facti mundo, Angelis et hominibus nihil aliud in deliciis habuere, quam omni cura, studio, contentione in divinarum rerum meditatione dies noctesque haerere, mortificationem Jesu in suo corpore circumferre, catholicam fidem ac doctrinam a solis ortu usque ad occasum propagare, ac pro ea fortiter pugnare, et cujuscunque generis acerbitates, tormenta, supplicia alacriter perpeti, ac vitám ipsam profundere, rudes barbarosque populos ab errorum tenebris, morum feritate, vitiorum coeno ad evangelicae veritatis lucem, omnemque virtutis et civilis societatis cultum traducere, litteras, disciplinas, artes excolere, tueri, atque ab interitu vindicare, teneras juvenum mentes et cerea corda ad pietatem et honestatem mature fingere, sanisque doctrinis imbuere, errantes ad salutis tramitem revocare. Neque id satis, namque induti viscera misericordiae nullum est heroicae charitatis genus, quod cum propriae etiam vitae discrimine ipsi non exercuerint, ut captivis carcere inclusis, aegrotantibus, morientibus, cunctisque miseris, egenis, periclitantibus opportuna quaequae christianae beneficientiae et providentiae subsidia amanter praebere, eorumque dolorem lenire, lacrymas detergere, ac necessitatibus omni ope et opera consulere possent" Cumprimis hisce luctuosis in quae delapsi sumus temporibus, ubi princeps hujus mundi regnum suum omni virium contentione stabilire nititur, ad praelia Domini praelianda omni spirituális 1) Ep. Encycl. ad Moderatores Regül. Ord. de 17. Junii 1847.