Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 163 — Caput XIII. De canonica obedientia. Deus, societatis Auctor, omnis simul potestatis et subordinationis stator est, dicente Apostolo : Non est potestas nisi a Deo 1). Unde et Christus Dominus, divinus Ecclesiae fundator, dedit eidem quosdam quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Pastores et Doctores, ut omnes quidem unum corpus eodem spiritu repletum constituerent, unicuique tamen diversa daretur gratia secundum mensuram donationis Christi 2). Hanc in Ecclesia membrorum inferiorum ad superiora subordinationem sacra ordinatio luculenter sistit, in qua scilicet neoordinatus presbyter Episcopo et ejus successoribus in facie Ecclesiae obedientiam spondet. Ipsam proin dignitatem sacerdotalem, quam Sacerdos per manus Episcopi accipit, non debite aestimaret, qui se Episcopo suo non omni cum pietate ac reverentia subordinaret. Quia obedientia Deo magis piacet quam victimae, ecclesiastica certe subordinatio gratiae divinae donis non carens, aptissima est ad salutares sacerdotalis villicationis fructus progerminandos; ubi vero genuina erga Praesulem adhaesio laxatur, ibi, ut experientia docet, omnis quantumvis strenuus zelus in irritum cadit. Neque enim illos ad derivandas in animas fidelium gratias Dominus constituit, qui semet ab obedientiae Praesuli debitae vinculo eximunt. Haec salutaris obedientia vitae sacerdotali quamdam securitatem praestat, in adversis solatium praebet, discipulorum Christi tesseram efficit et aciem ecclesiastici Ordinis peculiari fortitudine munit. Ipsa denique praesentis temporis difficultas poscit, ut exemplo doceatur obedientiae virtus, cujus defectus ipsius jam societatis publicae fundamenta sub') Ad Rom. 13, 1. — 2) Ad Ephes. 4, 4-7. et I. Cor. 12, 4-11. 21*