Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 164 — ruit, pacem familiarum tollit ac quasvis subditos inter ac praepositos correlationes convellit. Sane si Apostolus uni­versos Christi fideles ad obediendum suis praepositis, etsi gentilibus vei discolis, expressis verbis provocaverat : di­gnum omnino est, ut qui Evangélium Jesu Christi aliis praedicant et obedientiam velut fundamentalem societatis christianae legem palam annuntiant, ipsi quoque subordi­nationis habeant spiritum, atque sanctae obedientiae vinculo connexi fiant unum, quemadmodum Páter et Filius unum sunt, pro quo subordinationis et concordiae dono Magister divinus in amarissimae suae mortis vigília ad Patrem coele­stem instantius oraverat. Quapropter etiam Canones Ecclesiae virtutem obedientiae eximiis celebrant laudibus : „Dispensa­tionis divinae provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhi­berent, et potiores minoribus dilectionem impenderent : vera concordia fieret, et ex diversitate contextio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum" Alio vero Canone dici­tur : „Obedientia victimis jure praeponitur; quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero propria voluntas macta­tur" 2). Unde, utut Canones reverentem causarum expositio­nem indulgeant, stricte nihilominus praecipiunt : mandato superioris, etsi observatu difficili et oneroso, obtemperan­dum 3), et correctionem patienter tolerandam esse. Alioquin correctio de charitate veniens jam minor jam major est pro culparum diversitate 4), in quarum medelam vei vindictam infligitur; ast cum minores non sufficiunt et inobediens in malitia per se ver at, excommunicari jubetur 5). Quamobrem hortatur et in Domino monet haec Synodus, ut canonicam hanc obedientiam jam alumni in Seminario l) Cap. VII. dist. 99. - 2) C. 10. Caus. 8. Qu. 1. - 3) C. 3. Dist. 19. 4) C. 17. Caus. 24. Qu. 3. — 5) C. 11. et 14 Caus. 11. Qu. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom