Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 162 — sacrum caelibatum Clericorum conspirationem gemebundus execretur. Sed et ipsae gentes, quae deorum adulteria et probra venerabantur, virgines tamen diis olympiis inserebant, ac nomen ipsum caelibatus, observante S. Hieronymo, a coelo mutuati sunt. Ipsis legibus XII. tabularum apud Romanos sancitum erat : ad divos adeunto caste. Eadem lex apud omnes fere gentes de Sacrorum ministris obtinet. Ut adeo nil insoliti Ecclesia egerit, sed sensum populorum divina sanctione consecraverit, dum a ministris Sanctuarii continentiam virginalem deposcebat. Merito proinde inter ministros Religionis ter sanctae pro praecepto habetur illud sancti Pauli caelibem vitám commendantis ad universos fideles consilium: „Volo enim vos esse sicut meipsum" 1). Quapropter curandum est, ut alumni in tyrocinio clericalis vitae constituti momentum hujus disciplinae probe perspiciant, sublimem status eeelesiastici destinationem debite apprehendant, et in amore castitatis solidati succrescant. Cum vero virtus haec difficultate haud careat : cuncti ad Sanctuarium Domini vocati eandem ardentibus a Deo efflagitent precibus, praesidia fovendae castitatis diligenter adhibeant, Sacramentis semet solerter muniant, a promiscuis conversationibus caveant, otium continentiae maximum hostem fugiant, divinae praesentiae memória cor suum firment, Beatissimam Virginem filiali cum fiducia colant, praecipuos sanctae Virginitatis Patronos in veneratione habeant, atque omnem vitae rationem ita instituant, ne in ea quidquam admittatur, quod castae pudicitiae laqueo esse posset. ») I. Cor. 7, 7.