Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 161 — postmodum rursus restabilita atque Conciliorum et Pontifieum deeretis íirmata fűit. Salutarem hanc diseiplinam longe ante Gregorium VII. viguisse vei ex iis evidenter constat, quae idem summus Pontifex, acerrimus disciplinae ecelesiasticae vindex, ad Archi-Episcopum Coloniensem de revehendo Cleri caelibatu seripsit : „Novit enim fraternitas tua, quia praeeepta haec non de Nostro sensu exsculpimus, sed antiquorum patrum sanctiones, Spirifcu Sancto prolatas, officii nostri necessitate in médium propalamus; ne pigri servi subeamus periculum, si dominicam pecuniam, quae cum foenore reposcitur, sub silentio abscondamus." Imo disciplina haec adeo propria semper fűit orbi catholico, ut edictis quoque Caesarum Orientis et Occidentis compluribus ante Gregorium VII. saeculis muniretur *). Synodus vero Tridentina, nec potentissimae haereseos impetu vexata, nec principum precibus sollicitata, antiquae disciplinae tenori quidquam derogari passa est, sed Sessionis XXIV. Canone 9. anathemate illos ferit qui dixerint : „Clericos in sacris Ordinibus constitutos .... posse matrimonium contrahere, . . . qui non sentiunt se castitatis habere donum ; cum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus tentari." Hinc est, quod ad universae Christi Ecclesiae gubernacula in Cathedra Petri residens Pius Papa IX. in Encyclicis ad universos Urbis et Orbis Catholici Antistites cum aditu sacri principatus dimissis, foedissimam contra ') Inter alia lex Justiniani praecipit : „Sacris Canonibus neque Deo amatissimos Presbyteros, neque Reverendissimos Diaconos et Sub-Diaconos nuptias contrahere post huiusmodi ordinationem permittentibus : animadvertimus quosdam despicientes quidem sacros Canones, generantes autem ex quibusdam mulieribus, quibus conjungi secundum sacerdotalem censuram non possunt. Quoniam igitur poena facinoris hujus in sola sacerdotii erat amissione; sacros autem Canones non minus, quam leges valere etiam nostrae volunt leges : sancimus, obtinere in illis et quae sacris visa sunt Canonibus perinde ac si civilibus inscriptum esset legibus." 16