Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 160 — rogativa conspicuum prae ceteris dilexit. Universim Religio christiana magnam dignitatem, et singularem beatitatem in cordis puritate repositam docet. Exinde mox inter primos christianos singularis pro vitae castimonia veneratio invale­scere coepit, quam virtutem ab eis vei maximé requirebant, quos omnium virtutum genere praeclaros esse desideraverant, dominico dicto conformiter : Vos estis sal terrae; vos estis lux mundi. Neque ullius in Sacerdote virtutis defectu fide­lium sensus magis offenditur, quam si eundem puritatis amore videant destitui. Ipsa muneris sacerdotalis sanctitas manus puras et cor sanctum exigit. Sed et copia sacerdotalium labo­rum tanta est, ut inter congeminatas Pastoris animarum spi­rituales curas eis, quae sollicitudo patrumfamilias deposcit, nec tempus suppetat. Sacerdos enim per baptismi et poeni­tentiae Sacramentum Deo animas generat et reconciliat, et harum sollicita cura omnium facultatum usum totiusque vitae sacerdotalis impendium postulat. Insuper ea est sacerdotalis muneris indoles, quod subinde graviora sacrificia exigat, qui­bus ferendis animus conjugali thoro et parentali nexu ligatus minimé sufficit. Infirmorum contagioso morbo infectorum pro­visio animum sane ex omni parte solutum et domesticorum questubus minimé turbatum merito exigit. Ad annunciandum pariter barbaris et infidelibus Evangélium minus aptum est vitae familiaris consortium, sed heroicus animus requiritur. Quid etiam supernaturale in supernaturalis Religionis ministris populus cerneret, si eos in abnegatione sui non videret se perfectiores ? Porro libertás Ecclesiae manifeste postulat, ne Clerus ullo conjugali nexu ligetur, sed divinae potestatis non impedito regimine gubernetur. Quid igitur mirum, si haec sancta et rationabilis vitae continentia, quae pro sacrorum ministris primum quidem invaluit usu, dein vero firmata est lege, dum ob ferocientes tempore migrationis gentium móres a multis negligeretur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom