Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 159 — quibus quidquid sordium de mundano pulvere contractum est, commode detergitur, ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemplationem extollitur, recte sancteque vivendi norma vei instituitur vei confirmatur." Quapropter providebunt Episcopi hujus Provinciáé, ut, quantum per adjuncta licuerit, omni anno, opportuno loco et tempore sacra haec exercitia pro Clero dioecesano asserven­tur, qui pro suo in salutem propriam studio hanc occasionem et tempus gratiae ferventer adhibeat, atque ardenti cum pie­tate majoré numero confluat. Quod ut eo facilius feliciusve obtineatur, educatio jam in Seminario ita instituatur, ut alu­mni de utilitate ss. exercitiorum plene convicti, felices se reputent, si his vacare possunt. Huc spectat recollectio paschalis in quovis districtu vice­arclii-diaconali per Sacerdotes in unum congregatos instar sacrorum exercitiorum annue asservanda, et quidem sub ini­tium sacrae quadragesimae, dum Confessio paschalis fidelium aut nondum coepit aut vix inchoata est, ne si tardius serva­retur, privata Sacerdotum devotio necessarium ministerium populo subtrahat. Ad congregatos hac ratione, rocheto stola­que vestitos Sacerdotes a V.-A.-Diacono aut a quopiam e seni­oribus habeantur sermones sacri ante et post devotionem, quae in Sacramentorum Poenitentiae et Eucharistiae pia receptione consistit et ad aedificationem fidelium multum confert. Caput XII. De Caelibatu. A primis Ecclesiae catholicae incunabulis invaluit pra­xis , ut qui ministerio Ecclesiae fungerentur, vitám caelibem ducerent. Auctor quippe nostrae Religionis Jesus tam Matrem tam Nutricium elegit Virgines, et discipulum castitatis prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom