Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 158 — vaud is sacris exercitiis per universum catholicum orbein zelus exarsit atque invaluere in multis provinciis statuta, quae singulum Sacerdotem adminus omni secundo anno sacris exercitiis interesse volunt. Salutarem horum ss. exercitiorum fructum abunde docuit experientia in tot piorum virorum sanctificatione, qui ipsimet ultro asserebant, se per ss. exercitiorum usum viam perfectionis fuisse ingressos 1). In sacris etenim exercitiis, quae pia cum animi recollectione instituuntur, excitatur et perficitur sacerdotalis vocationis sensus, reassumuntur sancta proposita, accedit major proprii cordis cognitio, atque exempli vis in fratres, imo in ipsos quoque fideles promanat. Quae commoda spiritualia Clemens XI. Pontifex in compendio complexus asserit: „Cum diuturna experientia compertum sit, ad retinendam conservandamque sacerdotalis ordinis dignitatem et sanctimoniam magnopere conducere, ut ecclesiastici viri exercitiis aliquando vacent, coram Domino ante diem districti judicii." Concilium Prov. Tolossanum anno 1850. celebratum Tit. IV. Cap. IV. ait : „A Sacerdotibus, ab iisque etiam, qui proveetiore aetate sunt, omnino praestari peroptamus, ut spiritualibus exercitiis operám dare non praetermittant, quo diligentius in via salutis sibi prospiciant." Concilium vero Prov. Colon. Tit. III. Cap. XXXV. „Juvat etiam et apprime commendatur, ut omnes Sacerdotes singulis vei saltem alternis annis aliquot dierum secessu exercitiis spiritualibus vacent, quibus detrimenta in vita spirituali accepta resarciantur, novae vires colligantur." Concil. porro Prov. Vienn. 1858. habitum Tit. V. Cap. IX. de ss. exercitiis sequentia statuit : „Ne tanta ncstris beneiicia desint, hac in Provincia quotaunis haberi solent ss. exercitia Sacerdotibus recreandis destinata : quod ut diligenter retineatur, Synodus haec in Domino congregata desiderat et statuit, imo pro dioecesium ambitu necessarium esse decernit, ut ubi locus opportunus haberi possit, bis singulis annis instituantur. Sacerdotes autem magnó studio confluant et Spiritui Sancto cordis templum sedulo parent, ut apud eos habitationem faciat et prout aquilae renovetur juventus eorum." Concilium demum Prov. Strig. de anno 1858. spectata hac ss. exercitiorum salutari efficacia statuit: „Curabimus, ut sacra Cleri Curati exercitia in omnibus hujus Provinciáé dioecesibus instituantur." Eadem Synodus magna sollicitudine commendat et inculcat Clero annuam recollectionem sacro tempore Quadragesimae peragendam. Tit. VI. Cap. III. ') R. P. Tobias Lohner in opere suo : „Institutiones Theologiae mysticae" complura exempla adducit.