Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 157 — habentes in mente, ac maxima beneficia sibi a Deo collata recolentes : studeant contractas de mundano pulvere sordes abluere et resuscitare gratiam, quae ipsis data est per impositionem manuum" 1). Ea profecto fűit omnium piorum virorum sententia, quod in sacra solitudine Deus ad cor hominis propius loquatur, sancta consilia manifestius suggerat, majoremve liumani cordis cognitionem donet atque coelestium gratiarum largiorem fontem aperiat. Quapropter norma sacrorum exercitiorum per S. Ignatium redacta summorum Pontificum 2) disertam túlit approbationem, simulque communis 3) in ser') Encycl. ad Episc. Monarchiae Austriacae datae 1856. 2) Paulus Pontifex hujus nominis III-us normám per S. Ignatium redactam positiva approbatione sequentibus munivit : „Nos igitur, qui documenta et exercitia hujusmodi (nempe S. Ignatii) examinari fecimus et quae pietate ac sanctitate plena ad aedificationem et spirituálém profectum fidelium valde utilia et salubria esse et fore comperimus: documenta et exercitia praedicta, ac omnia et singula in eis contenta, tenore praesentium ex certa scientia nostra approbamus, collaudamus ac communimus, hortantes plurimum in Domino omnes et singulos Christi fideles ubilibet constitutos, ut tam piis documentis et exercitiis uti et illis instrui devote velint." Bulla „Pastoralis officii" ddo 31-ae Julii 1548. Alexander vero VII. omnibus Clericis et laicis, qui similibus ss. exercitiis uti et illis devote instrui velint, plenarias indulgentias concessit. In Brevi Apostol, de 12. Oct. 1657. 3) Concilia quaeque ubique gentium celebrata honorificam ss. exercitiorum mentionom faciunt. Patres Concilii Auscitani anno 1851-0 habiti Tit. IV, Cap. II. gravissime ac verissime inquiunt : „Post saluberrimum Seminariorum institutum, quod providente Domino in ordinis Levitici informationem decrevit ss. Tridentina Synodus, nihil certe Clero utilius esse potest, quam secessus ecclesiastici annuales. Ambo haec optime cohaerent, quod prius formát, posterius fovet, conservat aut collapsum instaurat. Providebit proin Episcopus, ut quotannis Seminarii aedes presbyteris ex dioecesi convenientibus pateant, ut ibi per aliquot statos dies sacris vacent exercitiis in silentio et quiete. Imo et enixe hortamur in Domino presbyteros omnes, ut cessantibus negotiis quibuscunque, annualis secessus liánt participes; dies tot curis et officiis oneratos coram Domino recogitent; siquid saecularis contagionis ipsis adhaeserit, hoc totum abluant, ut resuscitata gratia, quae ipsis data est, immaculatum deinceps ministerii sui donum custodiant. Cum autem non raro contingat, quod tempore praefixo quidam impediti fuerint : postea privátim, quo meliori poterunt modo, annuali recollectioni vacent, ne ullus labatur annus, de quo rationem non referant