Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 154 — simili negligentia contumaciter permanserit : legitima moni­tione praecedente, beneficio ipso privetur, quum propter offi­cium detur beneficium. Intelligitur autem ofíicium omittere quoad hoc, ut beneficio privari possit : qui per quindecim dies illud bis saltem non dixerit, Deo tamen ultra praemissa de dicta omissione redditurus rationem" 1). Stringit vero resti­tutio indebite perceptorum beneficialium proventuum in con­scientia et ante sententiam deciaratoriam Judicis, neque sup­pleri potest per quascunque eleemosynas, quas antea benefici­arius de fructibus sui beneficii fecerit. Sententias contrarias damnavit Alexander VII. die 12-a Septembris 1665-0. Quem enim deceat magis esse virum orationis, quam qui pro uni­verso terrarum orbe legátus intercedit apud Deum, ut inter vestibulum et altare oret et ploret pro suis et populi peccatis? Jungant sensum verbis, affectum sensui, exultationem affe­ctui; non enim soli sunt, sed omnis Ecclesia cum illis in com­mune orat, et vocem conjungit ad Angelorum, Deum incessa­bili voce laudantium, opus et coelestis hymnodiae praeludium in terris peragendum. Nemo autem sibi persuadeat, quod in conscientia sua eoipso sit absolutus a persolutione hujus officii, quia se quae­piam argumenta offerunt, quae legitimae dispensationis spe­ciem exhibent. Dispensatio, virtute cujus ab hujus officii persolutione quispiam permanenter relaxari possit, a Sede Romana petenda est, nec conceditur nisi quum validissima rationum momenta suppetunt. Concursus vero consuetorum vitae pastoralis laborum dispensationis causam minimé consti­tuit, alioquin quando pastorales labores increscunt, tunc etiam ferventioribus precibus, nam et majori egemus gratia, exem­plum suggerente Domino, qui diurnis laboribus fessus noctis partém in nostram institutionem ad orandum converterat. ') Concil. Lat. V. Sess. IX. — Pius V. Constitutione : ,Quod a nobis/ item Constitutione : ,Ex proximo Lateranensi' data 20. Sept. 1571.

Next

/
Oldalképek
Tartalom