Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 155 — Informentur clerici in Seminariis de persolvendi conscientiose Breviarii momento, utilitate et necessitate, instruantur ad Psalmos recte intelligendos, atque exerceantur practice in isthoc pietatis ofíicio rite absolvendo. Contendant vero vei maximé neopresbyteri, ut has preces Ecclesiae mox cum exordio suae vocationis sancto cum amore ac eo diligentius persolvant, quo magis ceu novelli in agro Domini operarii precum subsidio indigent. Caput XI. De sacris Exercitiis. Nil magis ad animum Sacerdotis restaurandum, confortandum et sanctiíicandum conducit, quam reverti certis vicibus ad piam mentis solitudinem, in qua admissa damna resarciuntur, et zelus sacerdotalis novos stimulos acquirit. Haec erat Salvatoris nostri ad informandos suos discipulos pia exercitatio, ut licet hominum coelestem ejus doctrinam audire volentium multitudine pressus, ipse tamen recederet in montem orare solus, ut nos" suo sanctissimo erudiret exemplo : laboribus pastoralibus et curis quotidianae vitae suceedere debere recollectionem animae, ne pulveres de squallore saeculi hujus menti nostrae adhaereseentes cor nostrum obruant. Apposite in hanc rem S. Leo Papa loquitur : „Dum carnis fragilitate austerior observantia relaxatur, dumque per varias actiones vitae hujus sollicitudo distenditur : necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere. Quapropter, continuat idem summus Pontifex, magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas et pia opera redimerent et 20*