Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 144 — unicuique imminentium remedium postulet 1). Quapropter Clerici a quibusvis politicis moliminibus quam longissime absint est necesse, noverintque id sibi eongruere, ut Regem lionorificando ac intaminata fide eidem adhaerendo, quae sunt humanae potestatis reddant illi, ne in iis quae Dei sunt inveniantur debitores. Prae oculis autem et pro norma ab omnibus habeatur, quidquid circa libertatem tum consci­entiae tum artis librariae Gregorius Papa XVI. suis litteris encyclicis 15-a Augusti 1831-0 datis deciara vit. Imprimis Clerici de selectu ephemeridum a se recipiendarum consi­liariam adhibeant fidem, rejiciendasque ac fidelibus quoque omni meliore modo dissuadendas meminerint illas epheme­ridum pagellas, quae doctrinas religioni et moribus inimicas praedicant aut Ecclesiae instituta inseetantur. Universe autem Sacerdotes legendis ephemeridibus multum temporis, melius utiliusve carpendi, insumere caveant. Caput VI. De stiuliis in Sacerdotio prosequendis. Compertum est apud omnes, tantam esse scientiae San­ctorum amplitudinem et profunditatem, ut optimis licet tum discipulorum tum magistrorum studiis et conatibus effici haud possit, ut egressi e Seminario neomystae disciplinarum theologicarum eompagem ultra fundamenta educerent. Ea etiam est temporum nostrorum calamitas, ut ambiguum sit : num a multitudine, aut perversitate magis notandi sint inimici veritatis. Quapropter omnino necesse est, Sacerdotes fundata et solida rerum divinarum cognitione esse subactos, et expeditos ad docendum et arguendum et erudi­') S. Chrysostomus Libr. VI. Cap. 4. de Sacerd.

Next

/
Oldalképek
Tartalom