Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 145 — endum omnes, propter quos missi sunt, ut haereditatem capi­ant salutis. Preli porro increduli frequens in arcem veritatis assultus in arenam litterariam Dei ministros magis ac magis in dies evocat. Imprimis Professores et Moderatores Seminarii officii sui esse noverint, ceteros ampliore sacrarum litterarum scientia antecellere, illarumque amorem in discipulorum ani­mis qua hortationibus, qua collationibus, qua item suppeditatis opportunis libellis et exercitationibus omni meliore modo alere et firmare. Eodem spiritu et studiis animari oportet Vice­Archi-Diaconos, omnem in eo curam locaturos, ut in districti­bus bibliothecae tum districtuales, tum parochiales instru­antur, ac in vicém inanium ac passim hostilium ephemeridum ac libellorum, in quae aes profundere res est proditioni cau­sae Dei proxima, pagellae catholicae litterariae comparentur, inter fratres condistrictuales circulandae; ut porro assignata themata seu casus pastorales et scripto ab omnibus resolvan­tur, et in corona fratrum ea solertia discutiantur et ventillen­tur, ut pro re nata prelo mandari mereantur. Quod ut succedat e voto, imprimis Sacrae Scripturae diurna et nocturna manu versandae, libri olim manuales revolvendi, traditionum monu­menta, Patrum Scripta, Conciliorum imprimis Tridentini et Provincialium decreta, statuta dioecesana, Canonum sancita, liturgici commentarii relustrandi et terendi sunt. Oportet namque illos, quos Deus misit in mundum universum praedi­care Evangélium omni creaturae et instare ministerio verbi opportune et importune, formám habere sanorum verborum, quae audierunt in fide x), et sapientiam omnium Sancto­rum exquirere ac meminisse praepositorum suorum, qui locuti sunt verbum Dei 2), obarmatos scuto fidei, in quo et ignea tela nequissimi possint exstinguere, et arguere, increpare, obsecrare, et in omni doctrina refellere eos, qui pro luce, ut ') II. ad Tim. 1, 13. — 2) Ad Hebr. 13, 7. 16

Next

/
Oldalképek
Tartalom