Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 143 — Convivia nuptialia vei baptismalia, nisi peculiaria adjuncta quodammodo cogant, multa cautione declinanda sunt. Vitanda pariter nimia eum saecularibus eonsuetudo et familiaritas. Saeerdotes solitudinem diligant; etsi enim in mundo vivere cogantur, mundo mortui esse et vitám absconditam cum Christo in Deo ducere tenentur, neque aliter in virtutibus et scientiis proficere possunt. Domesticos igitur parietes et templum Dei diligant, neque in publicum prodeant, nisi ratio officii vei alia justa causa requiratQui continuo ante oculos hominum versatur, eum fideles pro negligente in suis officiis liabent, videtur eis ut vulgáris homo, ejusque defectus observant, et eidem reverentiam negant. Igitur nomen suum perfecte norint Clerici, et a mundo segregati haereditas et tribus Domini nominari et esse mereantur, nolentes huic saeculo conformari; quoniam quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur 2). Angelicam puritatis virtutem Saeerdotes adeo cordi habere debent, ut omne peccatum ei oppositum sedulo caveant; quamobrem ut praecipua Clerum eriminose proscindendi occasio subtrahatur, scandalisque tempestive occurratur, non tantum incontinentiam, sed vei minimam ejus umbram unusquisque maxima cum sollicitudine vitare imprimis officii sui esse noverit. Postquam autem hac iniquitate temporum societas cum sacra tum profana plurimis divexatur malis, et contentio animorum in rebus politicis fideles in partes contrarias traliit: Synodus verbis S. Chrysostomi monet, quod „Sacerdos, qui pro tota civitate, imo pro universa terra oratorem agit, sic ad Deum accedere debeat deprecans, tanquam Páter omnium factus sit, ut quidquid ubique bellorum est, exstingui, tumultus sedari, pacem et felicem reipublicae statum restitui, denique maturum malorum omnium ») Synod. Mechlin. Anno 1852. in Congr. 18. Nr. III. - 2) Decr. Coneil. Auscit. an. 1851. Tit. VI. Cap. I.