Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 135 — ejusdem consecrent, SS. Apostolos et Sanctos apostolica vir­tute fulgentes uti : S. Carolum Borromaeum, S. Franciscum Salesium, S. Yincentium a Paula etc., item patronos juven­tutis : SS. Aloysium, Emericum, Stanislaum, adhibitis pietatis exercitiis per Ecclesiam approbatis, diligenter colant. Sacra exercitia tam ad exordium anni, quam initium hebdomadae majoris, ad recolendam patientis Christi memóriám, quantum fieri potest, methodo S. Ignatii serventur. Nemo ad Ordines sacros admittatur, nisi de cuius sincera vocatione manifesta aderunt indicia. Qui vero circa obedientiam, sinceritatem, disciplinae ecclesiasticae amorem, sufficientis scientiae gra­dum, pietatem clericalem vei animarum zelum gravia de seipso praebuerit dubia, a Sanctuario removeri debet. Ilii vero qui ad sacros Ordines promovendi sunt, exercitia sacra per Innocentium XI. Pontificem defixa pie absolvant. Caput IV. De Semiiiarioium Superiöiibus et Moderatoribns. Quoniam integritás praesidentium salus est subditorum, dare vero nemo potest quod non habét : nulla prior potior­que circa Seminaria cura est habenda, quam ut eorum directio viris concredatur, qui vere sint secundum cor Dei, in scientia Sanctorum et in omni opere bono perfecti. Posteaquam Epi­scopi in Seminariis suis studia et disciplinam juxta ss. Cano­num normám pleno et liberó iure moderantur, suaque plan­taria plena potestate gubernant, administrant et veluti pupillám oculi custodiunt : idcirco pro Seminariorum Superio­ribus et disciplinarum magistris nonnisi tales viros et depu­tatos eligant ad tramites Concilii Tridentini*), quos fide, mori­bus et omni sentiendi ratione probatissimos deprehenderint. ') Conc. Trid. Sess. XXIII. Cap. 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom