Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 136 — Requiritur in eis fides recta, quae in omnibus sensum Ecclesiae ut normám respiciat, debita scientia, intemerata vita, quae alumnis speculi loco praefulgeat, assiduitas in executione muneris, quod sibi singulari Dei beneficio, Praesulisve benevolentia ad comparanda de salute multarum animarum merita obtigisse grati recognoscant, demum sacerdotalis abnegatio in iis omnibus, quae clericalis perfectionis ordini minus conveniunt. Meminerint Moderatores et Superiores eam esse rectae educationis legem, ut lac praebeant parvulo, nec posse Seminarii educationem melius provehi, quam si alumnorum suorum iníirmitatibus compatientes paterna eos regant charitate, nec dominationis sed exemplaris conversationis praerogativa iis imperent. Agant porro, ut experientias circa rectam educationem comparatas in muneris sui exercitio adhibeant et observent, remunerationibus terrenis non múltúm inhient, semet totos muneri suo consecrent, in suis officiis se jugiter perficiant, mutuum animorum et principiorum consensum foveant. Quod ut tanto certius auxilio gratiae divinae obtineatur, Episcopi e Sacerdotibus ad hoc officium illos tantum eligent, quos maximé idoneos in Domino cognoverunt, nec electos diutius in hoc munere retinebunt, quam quousque eorum vitám et studia huic sancto fini correspondere animadverterint. Quoniam vero dies in quos incidimus mali sunt, neque spes meliorum affulgere potest nisi ab illis, qui praeparant cogitationes suas Deo, ut sint lux mundi et sal terrae: Seminariorum Moderatores omni opera in id connitantur, ut unusquisque, quem pro impositione manuum Episcopis commendaverint, perfectus sit homo Dei et bonus miles Jesu Christi, potens verbo et doctrina rationem reddere fidei, et eos qui contradicunt arguere, atque ministerium suum ceu bonus dispensator implere, ad omne opus bonum instructusMalumus enim paucos sed idoneos promovere ad Sacerdotium, quam manus imponere talibus, circa quos fundata subversan-