Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— _ 134 — cta in Ecclesia sanciantur. Theologia demum Pastoralis, non neglectis eloquenter dicendi principiis, quorum ductu praecones sacri digne et decenter ad concionem dicant, praecipue tamen exercebit alumnos, ut sciant elementa fidei rudibus evolvere et per homiliam Evangélium explicare. Insitutiones catecheticae sub manuductione moderatoris per alumnos serventur, ut iidem sedulo assuescant tam salutari muneri, a cujus efficaci implemento salus generationum pendet. Quo vero in sermonibus sacris elaborandis et dicendis quamdam dexteritatem acquirant, singuli alumnorum loco et tempore defixo publice dicendi periculum facient. Nihil porro eorum negligatur, quae ad sacram liturgiám rite peragendam pertinent, praecipue vero agendum, ut Sacrificium Missae celebrandi modum alumni exacte calleant, neque in hac sanctissima actione quidquam toleretur, quod Romanae Ecclesiae ritibus foret adversum. Doceantur alumni preces, quae per Sacerdotes publice sunt peragendae, distincte et articulate pronuntiare; omnis denique opera adhibenda erit, ut ritus, quorum usum Ecclesia adhibet, et noscant et intelligant. Praecipuum vero ad quod in Seminariis reflecti debet, est vocationis sacerdotalis cultura, cordis puritas et jugiter increscens mentis pietas. Ante omnia necesse est, ut quae clericalem educationem quoquo modo impedirent, stúdiósé removeantur, ea vero, quae finem educationis adjuvant, sollicite adhibeantur. Hoc fine alumni Sanctuarii quotidianas matutinas et vespertinas preces ardenti pietate persolvant, meditationibus ad purgandam mentem, et colendos affectas solerter utantur, Missae Sacrificio pia mentis ac corporis compositione quotidie adstent, Sanctissimi Sacramenti adoratione fidem suam novis semper incrementis firment, per piam Sacramentorum frequentationem conscientiae puritati ac perfectioni suae consulant, Beatissimae Virginis Mariae cultum exerceant, praecipue mensem Majum more in Ecclesia recepto honoribus