Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 131 — ciánt. Saepius verő examinentur circa suam vocationcm, et quibus seu facultates seu animus pro statu clericali deesse cognoscitur, multo magis autem discoli et disciplinae impati­entes dimittantur. Omnia quidem fiant in charitate, et ratio habeatur imbecillis aetatis, erroribus tamen nunquam conni­veatur, neque vitia dissimulentur, non sit rigor immoderatus, sed nec mansuetudo dissoluta. Quum vero adolescentes magis exemplo quam praeceptis formentur: solerter curabunt cuncti qui eisdem praesunt, ut virtutes, quas in adolescentibus excolere cupiunt, ipsi exerceant, animum sorté sua contentum operibus doceant, in obedientia, pietate, castitate exemplo praeeant. Postquam autem ab liuiusmodi instituti recto ordine atque vere ecclesiastico spiritu totus eius dependet fructus : eorum curam Praesules jugi vigilantia comitentur, quatenus in hisce Seminariis major semper Religio floreat, et nil eorum desideretur adminiculorum , quibus pueri in bonos Sanctuarii ministros excrescant. Caput III. De Seminariis maioribus. Cum Sacerdos pastor sit animarum, scientia fidei et bonorum operum exemplo fulgeat est necesse, ut populus fidelis ab illo audiat quod credat et faciat, et in illo yideat quod sequatur, aut quod in suis moribus corrigat. Nullus autem fit idoneus Novi Testamenti minister, nisi sub disci­plina proborum moderatorum in praeceptis fidei et in omni pietate sese usque ad ipsa Sanctuarii limina assidue exercue­rit. Ideo post impensas Seminariis minoribus curas, circa Semi­naria majora Episcopis maxima sollicitudo habenda, ut electa et in his disposita Dei soboles ad tam perfectam vitám edu­cetur, ut, antequam ad impositionem manuum Episcopo siste­17*

Next

/
Oldalképek
Tartalom