Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 132 — retur, jam formetur in ea Christus. Idcirco in Seminarium május nonnisi tales recipiantur, circa quorum vocationem pru­dens praesumtio habetur. Recepti ad Seminarium doceantur hoc institutum esse scholam Jesu Christi, in qua ad procu­randam salutem fidelium ministri parantur Ecclesiae. Siquis vero alumnorum vocationem suam non probet, ad saeculum mittatur. Agendum cumprimis, ut Seminarium illi fini deser­viat, quo vetus homo cum operibus suis exuatur, et induatur Christus. Quapropter modestia, verecundia, mentis serenitas, cordis humilitas, amor recti ordinis jugiter implantentur juve­num cordibus. Excitetur et foveatur scientiarum sacratiorum amor, materiae proponantur e libris ab Episcopo probatis, tempus praelectionum exacte servetur, rudimenta disciplina­rum theologicarum e genuinis deprompta fontibus ita tra­dantur, ut spiritum clericalem firment atque ad formandos idoneos animarum pastores deserviant. Theologicae scientiae lingua latina proponantur, quapropter id quoque curandum erit, ut clerici etiam in commercio familiari quo ampliorem hujus linguae usum faciant; illae porro ea ratione tractentur, ut juvenes quae discunt plene intelligant, connexionem rerum advertant, scientiae fundamenta penetrent, et ita in animis eorum firma nascatur de veritate doctrinae catholicae convi­ctio. Ut vero in studiis theologicis justus obtineatur fructus, Episcopis curae erit, ut candidati ad studia theologica prius necessariis philosophicis notionibus solide imbuantur. Magister Sacrae Scripturae, vindicata singulorum sacrorum librorum authentia et auctoritate canonica, omnes suos eo diriget cona­tus, ut auditoribus venerationem erga Biblia sacra ingeneret, et Psalmorum praesertim ac pericoparum Epistolarium et Evangelicarum intelligentiam practica expositione promoveat. In Apologetica christiana fundamentales de Religione, revela­tione christiana et Ecclesia catholica veritates sic proponantur, ut in cordibus alumnorum altas figant radices, et errorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom