Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 130 — nequeunt, item illicia mundi adolescentulos quosdam iam in tenera aetate ab atrio Domini retrahunt. Exinde minuitur Sanctuarii custodia, quam inter tanta mala augere potius et roborare oportet. Praeterea quum gravissima sacerdotalia offi­cia longam et exaetam praeparationem, item debite formátum characterem mentemque omni scientiarum sacratiorum genere subaetam merito postulent : necesse est ut adolescentes, quos Dominus ad ministerium altaris vocavit, iam tenera aetate a mundo segregati in ministros Jesu Christi formentur. Finis hic per Seminaria puerorum facillime obtineri potest, in iis siquidem ad unicum cleriealis edueationis scopum diriguntur omnia; amor status ecelesiastici, modestia ac pietas clericalis mature discuntur, linguae latinae usus familiaris redditur, liturgia sacra et cantus ecclesiasticus jugi exercitio coluntur, ea vero, quae ad clericalem vocationem stricte non attinent, cum magnó necessariarum disciplinarum commodo utiliter lin­quuntur. Quapropter haec Seminaria minora, velut fovendae pietatis ac formandi characteris sacerdotalis incunabula, sacrosancti Concilii Tridentini et Sanctissimi Patris verbis conformiter quantocyus in alma hac Provincia partim erigenda, partim stabilienda et in pleniorem formám deducenda decer­nimus. In quem finem, ubi Episcopis videbitur, paterne provo­cabunt cunctos, qui lege Tridentina ad hunc scopum conferre obligantur. In Seminariis minoribus formentur pueri alacres et sereni in omni modestia, pietate, obedientia, verecundia, candore, sinceritate cunctisque virtutibus, quibus eos quondam fulgere in Sanctuario oportebit. Doceantur Sacramenta pie frequen­tare, Beatissimam Virginem devote colere, Sanctissimum Sacramentum adorare, Missae Sacrificio debite assistere, cum fructu meditari et spirituales libros legere. Foveatur in eis conscientiae stimulus, ut iam in tenera aetate non tam humano respectu quam potius amore Dei cunctas suas actiones perfi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom