Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 116 — cordiae deturbandos, quam cum impendere nobis exitum perspicit. Cum tam salutares sint Sacramenti hujus effectus, Synodus Pastoribus animarum injungit, ut doctrinam de extremae Unctionis natura, divina institutione, atque de eius effectibus solerter exponant, fidelesque omni alacritate persuadeant, quatenus salutare hoc aegrotantium remedium non ad illud tempus differant, quo morbi vehementia adeo invaluit, ut anima Sacramenti huius exiguum fructum reportare possit. Solliciti sint porro Pastores animarum, ne ullus nisi inopinata mortis specie occumberet ad aeternitatem sine huius Sacramenti subsidio transeat, ne destituatur salutaribus illis fructibus, quibus per hoc Sacramentum aegroti anima repletur, siquidem sacramentalis Unctio delicta, si quae adhuc expianda manent , ac peccati reliquias abstergit, aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatur ac morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur i). Agant proinde Pastores animarum, ut fidelium aegre decumbentium rationem habeant, quos si expedierit suscipiendi huius Sacramenti obligationis paterne admoneant. Amentibus tamen qui nunquam rationis usum habebant, puerperis hoc solo titulo decumbentibus, poena capitali plecteudis, iis qui ad usum rationis nondum pervenerunt, iter maritimum vei proelium ingressuris, hoc Sacramentum non dispensatur. Non denegetur tamen senibus, qui viribus exhausti in dies mori videntur. Si aegroti e vitae periculo in quo hoc Sacramentum receperant convaluerint, redeunte morbi vi rursus ungendi sunt. Pueris etiamsi ad primam sacram Communionem ') Concil. Trid. Sess. XIV. Cap. 2. de Sacram. extremae Unct.