Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 117 — nondum accesserint, beneficium sacrae Unctionis denegandum non est, si modo circa huius Sacramenti virtutem paucis informari possint. Qui quum sanis essent sensibus christiano more vixerant, etsi suam voluntatem externe testari nequeant, sacram Unctionem recipiant; redeunte animi praesentia ceteris quoque Sacramentis providendi. Interim Sacerdotum circa infirmos cura non ad extremam Unctionem solum restringatur; nam infirmitas est tempus acceptabile, quum Dominus viam parat iis adhortationibus, quas animarum medicus ad lenienda cordium vulnera prudenter adhibet. Dum enim infirmum affligit corporalis dolor, dum eum sollicitudo familiae premit, dum eum amicorum huius saeculi terrena consolatio gravat, et dum quandoque anteactorum dolor cor eius sauciat : tunc ei exoptatus occurrit animarum Pastor, qui spem ac patientiam suggerit, affectus piae contritionis excitat, et quod antea longis adhortationibus obtinere non potuit, pro aeterna aegre decumbentis salute et magnó coelestium spirituum gaudio paucis verbis consequitur. Imo bonus Pastor, quantum íieri potest, íideles suos ad ultimum usque spiritum adjuvando prosequatur. In hac siquidem ultima agónia totum reponitur, lucta gravior imminet, praesentis mortis timor occupat, proximi iudicii incerta sententia animum suspensum tenet, suggestiones satanae vires animae minuunt, ut adeo nisi adsit qui afflictae animae supernam spem suggerat, sub pondere hujus extremae luctae facile corruet. Itaque non prius animam ad finem suum redire volentem Pastor animarum auxilio destituat, quam ab hostibus defensam et pietatis affectibus plenam in manus sui Creatoris et Judicis resignaverit.