Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 115 — quibus plerumque nulla fit pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur. Incerta item vei quae specie falsi laborant evulgari ac tractari non permittant. Ea vero quae ad curiositatem quamdam aut superstitionem spectant, vei turpe lucrum sapiunt, tanquam scandala et fidelium offendicula prohibeant. Curent autem Episcopi*), ut fidelium vivorum suflragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes, eleemosynae aliaque pietatis opera, quae a fidelibus pro aliis fidelibus defunctis fieri consueverunt, secundum Ecclesiae instituta pie et devote fiant, et quae pro illis ex testatorum fundationibus vei alia ratione debentur, non perfunctorie, sed a Sacerdotibus et Ecclesiae ministris et aliis, qui hoc praestare tenentur, diligenter et accurate persolvantur. Caput X. De Sacramento extremae Unctionis. Clementissimus Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia omnium hostium tela esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in Sacramentis aliis praeparavit, quibus christiani conservare se integros dum viverent ab omni graviori spiritus incommodo possint : ita extremae Unctionis Sacramento finem vitae tamquam firmissimo quodam praesidio munivit 2). Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitám quaerat et captet, ut devorare animas nostras quoquo modo possit: nullum tamen tempus est, quo vehementius ille omnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos nos penitus, et a fiducia etiam si possit divinae miseri') Sess. XXV. de ref. c. 4. — 2) Conc. Trid. Sess. XVI. proem. de Sacr. extr. Unct. 15*