Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1963

Index

1963. FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK Nr. 100/1963. Vota vicarii capitularis in exordio novi anni. Semitam anni orientis cum fiducia ac bona spe, necnon cum fide intrepida ingressuri, opportunum sane iudicamus praecipuos anni elapsi eventus brevi conspectu perlustrare. Videre cupimus, quidnam eve­nerit, quosnam felices effectus in dilecta archidioecesi nostra in memóriám revocare debeamus. Id demum recogitare debemus, quid nobis agendum et per­ficiendum sit anno labenti, cuius decuiMi vivifican­tis Spiritus afflatus ac dona constanti fiducia spera­mus et imploramus ad opera nostra feliciter per­ficienda. Inier eventus maximi momenti memoranda venit Concilii II. Vaticani convocatio atque celebratio, praesertim vero prima eiusdem concilii sessio. Sapi­entiae, humaniiati ac inexstinguibili pacis studio Suae Sanctitatis adscribendum sane est, quod synodus haec convocata est et revera oecumenica fieri potuit. Vere fateri debemus, absque eximiis Beatissimi Pat­ris dotibus talem synodum vere oecumenicam haud co­gitari, eo minus convocari potuisse. Qui vere per Spiri­tum S. attactus proferre potuit verba ista sapientia plena: nolite quaerere id quod vos separat, id autem quod vos coniungit, attendite. Sub specie- istius cogi­tationis nata esse videtur proclamatio patrum syno­dalium ad universum obrem, pacis conservandae causa. Sub specie huius cogitationis manum ad­movit Sua Sanctitas tractationibus synodi, cum per­spexisset, apparere in iis eiusmodi indicia, quaé haud opportuna videntur, ut separati ad invicem propius accedant, renovationemque in Ecclesia a multis iam exspectatam et indigentiis nostrae aetatis congruentem promovere valeant. Ne tamen fiat falsa interpretatio, acsi esset sermo de fidei renovatione. Optime enim novimus veritates revelatas esse om­nino immutabiles. Est autem sermo de eo, quod et inevitabili modo subsequetur, ut Ecclesia ad homi­nes nostrae aetatis ad captum eorum et idiomate ipsis congruenti loquatur, veritatesque immutabiles eo modo proponat, quem homo hodiernus capere et intelligere valebit. Ea dicendi ac proponendi ra­tio, qua tridentina et vaticana I synodi omnino recte utebantur, hodie acceptari haud poterit, eius* que quaelibet inculcatio in futuro damnum irrepara­bile posset Ecclesiae adferre. Gentes in toto fere orbe terrarum adultam aeta­tem assecutae esse videntur. Etiam populi regnorum libertatem nuper assecuti in celeri evolutione esse observantur. Scimus autem adultis et iam conforta­tis pro esca haud sufficere lac, cum cibis iam soli­dis indigeant. Certum autem est, fidem minimé debilitari sed confortari posse, si Ecclesia coram saeculo in nova pulchritudine ac venutsate appa­rebit. Summum nobis gaudium affért, quod nos fideles hungari etiam nostros praesules in synodo adfuisse vidimus. Persuasum nobis est, patres nostros syno­dales pro sua conscientia optime suo officio per­functos esse, sub tutela et ductu Spiritus veritatis et fortitudinis. Nec silentio praeterire possumus eventum iu mundo optime notum, qui aestateanni praeteriti in urbe Mos­covia est celebratus. Delegati e toto terrarum orbe ibi­dem coadunati, inter quos etiam ecclesiatica dignitata eminentes personáa adfuerant, licet in rebus minoris momenti diversas opiniones manifestaverint, unamini tamen consensu se exponebant in quaestione maximi momenti, quod scilicet universum genus humánum in pace vivere desiderat. Simul deputati conditiones belli evitandi omnino reales adesse indicabant. Nos vero precari debemus, ut per stndium, pacis homi­num bonae voluntatis impretudium dirae et malevo­lae Furiae belli e finibus hominum longe extermi­nentur Quoid nos etiam exemplari vita et bonrs ope- ) ribus omnino promovere tenemur. Ipse Be'atissimus Páter asserit, haud sufficere de pace vocabula so­luminodo proferre, iterum atque iterum autem agendum esse, ut pax in mundo revera radices figat. Since­rum enim pacis servitium nunquam iustis Ecclesiae commodis et conatibus adversatur. De statu iam archidioecesis nostrae loqui cupi­ens, vere iure optimo provocare possum ad verba apostoli: „Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu. Quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis." (I. Cor. 1,4—6.) Porro: „Sic nos existimet homo ut ministros Christi et di­spensatores mysteriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur." (I. Cor. 4. 1—2) Administrare archidioecesim est servitium vere difficiíe. Attamen confratrum caritas, fiducia et ad­haesio inter onera magnum mihi gaudium attulere. In archidioecesi praeter officialem visitationem sat multas paroecias inspexi, ut confratrum quotidiana opera, gaudia, sollicitudines perspiciens, in doctrina Christi cum iisdem conversando et ipse confirmarer. Eliam multos fideles laicos affari potui et vere con­solationi mihi fűit, eosdem in novis vitae adiunctis constitutos, sudore ac laboré suo vere provehere commune bonum et prosperitatem totius populi, in­simul autem fidelitatem erga Christum, Ecclesiam, caput Ecclesiae et proprium praesulem recte obser­vasse. Nostrum laborem nostrosque conatus rectos probosque fuisse in hac parte, supra dicta indicia demonstrare videntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom