Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1963

Index

— 2 — I Anno elapso missiones populares celebratae non sunt. Multis in locis autem habitae sunt devotiones tri­duanae, cum vero spirituali emolumento fidelium, qui, cum eiusmodi devotiones commodius adire et frequentare potuerint, eisdem cum usu sacramentorum libenter et fructuose interfuere. Licentia sacramentum confirmationis conferendi obtenta, sacram istam functionem ubique peragere po­tui atque occasione confirmationis non solum con­firmati accepere dona Spiritus S., sed etiam multi fideles a pastoribus bene praeparati, post sacramen­talem confessionem pane angelico se refecerunt. Quod vero res temporales attinet, ,externae repa­rationes aut ex parte renovationes fieri potuerunt in Baja, in sacello coemeterii ad S. Rochum, ibidem in ecclesia ad S. Ioannem, porro in Császártöltés, Kecel-Beltér, Miske et Soltvadkert in ecclesiis, in Miske vero etiam in domo paroeciali, quem in fi­nem etiam fideles suos obulos laudabiliter obtu­lerunt. Interna superficies ecclesiarum renovata est in Akasztó et Keserűtelek. Tecta et turres ecclesiarum renovata sunt in Baja Szent István, Dunaszentbenedek et Tataháza. In Bocsa Szent Margit vero turris ad debitam altitudinem erigitur. In Mátételke ad finem perducta est aedificatio domus paroecialis, quae post­hac commodum domicilium praebebit pastori ani­marum. Mentione dignum iudico afferre, annis elapsis etiam praetorium aeppale notabiles accepisse reno­vationes, in ordinem redacta esse aedificia palatio adiacentia, partemque horti aeppalis notabilem, ma­ceria esse circumdatam. Anno. elapso, cum conditiones a iure requisitae praesto fuissent, audito capitulo duas erigere potui paroecias: in Tabdi nempe et Mátételke, in Alsó­mégy autem curatia erecta est, cum domo paroe­ciali, ubi curatus sat commodum obtinet domici­lium. Praeter momenta mentione digna etiam alia ob­servare debemus, quibus nec connivere possumus, nec eadem silentio praeterire. Sunt confratres, qui nimiam produnt anxietatem in linea rerum materi­alium, quae facile eosdem impedire potest, quomi­nus in cura animarum fructuose operentur. Cum huius defectus mentionem facio, pro re nata minimé intendő prohibere, quin confratres inter tramites a lege civili datos necessítati ecclesiae suo tempore rite prospiciant. In itineribus meis aliquoties observare potui, esse in archidioecesi ecclesias et aedes paroeciales, quae reparatione indigent, cuius retardatio haud potest tolerari. Hac vice in mentem revoco dictum S. Augustini: potuerunt hi et hae, cur non tu . . . ? Item bene novi, esse stationes, in quibus ad­ministratio rei domesticae minimé sufficiens esse observatur. Tali in statione fratres cooperatores, qui, utpote iuvenes, amico habitaculo quam maximé in­digent, quomodo libenter commorentur? Absque amico habitaculo nec clericus, nec laicus tuto exi­stere potest. Omnis enim clericus, sive subditus, sive praepositus optat in domicilio salubritatem, ordi­nem et amicam relationem, quae simul sumpta etiam animi vere sacerdotalis evolutionem quam maximé promovent, eorum vero defectus teste experientia damnum afferre sólet in serie clericorum. Quod nunc tempus instans attinet, autumno se­quenti continuationem synodi exspectamus. Facimus hoc in fiducia, ferventerque precamur, ut spiritus, quem in sessione prima observare potuimus, in ses­sione secunda ulterius augeatur. Praesertim id im­plorare debemus, ut Salvator miserens Suam Sancti­tatem, B. Patrem Nostrum sanum incolumemque ser­vet. Eum providens Deus dedit Ecclesiae, cuius per­sona benedicta pignus est pro eo, quod vota ac studia orbis catholici ab eodem promota, optabilem finem consequentur. Facta diligenti praeparatione, summopere est mihi in votis, ut cathedralis ecclesiae externa necnon in­terna reparatio incipiat et ad finem perducatur. Opus renovationis decursu veris sequentis incipiet, ut iam saepius enunciavi. Communi precatione imploramus, ut arduum istud opus felicem exitum sortiatur. In cura animarum prudentia pastorali operandum est confratribus, ut vitia lamentabilia, probrosa scili­cet maledictionis consuetudo, porro abusus in vita familiari, quibus nascentes rosae ex arbore vitae impia manu resecantur aut suffocantur, e medio tol­íantur aut saltem imminuantur. Maledictionis dete­stabilis consuetudo graviter offendit divinam Ma­iestatem, nec homine rationali digna est, quippe quem Creator ad suam imaginem et similitudinem efformavit. Altér autem abusus adversatur legi na­turae et ducit ad interitum nationis. Aperire de­bent pastores parentum oculos atque inculcare, ne melior oeconomica conditio ipsos immodice sui ama­tores efficiat, qui onera et gaudia cum nativitate et educatione prolium coniuncta, temere detestantur et impie reiiciunt. Tristem sane aspectum praebet nidus avium absque pullis parvulis, cuius rei exitialem sequelam in senectute ipsi parentes deplorabunt. In limine tandem anni nascentis, tum confratres, tum singulos et universos fideles, iisdem fausta quae­que adprecatus, alloquor ea cum intentione, ut meum servitium pro iisdem etiam per annum labentem libenter praestare cupiam. Eorum fervidas preces rogo eum in finem, ut difficile officium meum in bona valetudine et divina gratia confirmatus fideli­ter adimplere valeam. Incrementum vero nostri la­boris divinus Salvator clementer nobis concedere dignetur. Colocae, die 1 ianuarii 1963. 236/1963. sz. Rekollekciók rendje. 1963-ban az alábbi napon lesznek a rekollekciók: Kalocsán: február 14., április 18. (nagycsütörtök miatt nem második csütörtökön), szeptember 12. és november 14. Baján: február 28., április 23. (búzaszentelö miatt nem csütörtökön, hanem kedden), szeptember 26. és november 28. Nyomatékosan felhívom a T. Páptestvérek figyel­mét arra, hogy akik ebédet vagy éjjeli szállást is kérnek, jelentsék azt kellő időben az érseki irodá­nak, illetve a bajai belvárosi plébániának. Kalocsa, 1963 január 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom