Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1946

Index

— 1 — LITTERAE CIRCULARES AD VENERABILEM CLERUM ARCHIDIOECESIS COLOCENSIS ET BACSIENSIS ANNO 1946. DATAE. I. Nr. 1 00. Vota Archi­episcopi in capite novi anni. In limine anni nascentis, cujus ortu amici et cognati fausta quaeque sibi invicem adprecari solent, et Nos officii nostri pastoralis esse novi­mus, vos fratres venerabiles et fideles dilecti, paterne alloqui, atque ad vos directionis necnon aedificationis et consolatíonis causa pauca verba dirigere. In conspectu tot ac tantarum calamitatum, quas incipiente novo anno perdurare videmus, praeprimis grates referre debemus divinae Boni­tati, quod Nos inter tot discrímina rerum inco­lumes servavit, nobisque pepercit, neque, prout alios quam plurimos, ad suum tribunal arcessivit ad reddendam rationem de cunctis debitis, quae e fragilitate humana per totum vitae decursum contraximus. Nóvum igitur annum cum serio emendationis vitae proposito incipiamus oportet, ne in vetera vitia ac scelera relapsi iterum nova debita pontrahamus, neve a divina Justitia repu­diati in tenebras exteriores ejiciamur. Bellum horrendum, quod cardines universi fere orbis ultra quinque integros annos cum jac­tura vitae ac bonorum omnis generis tam vehe­menter quassaverat, finitum quidem conscípimus, attamen dolores, aerumnas, incertitudinem ordi­nis publici, porro graves in re politica et oecono­mica mutationes etiam hodie perdurare crebris cum suspiriis experimur, timendumque nobis est, ne in crastinum majora adhuc mala patiamur. Statum ecclesiae oeconomicum in regno nostro in fundamento tangit decretum gubernii de distributione agrorum mense Martio a. 1945. editum, vi cujus episcopi, ordines religiosi caete­rique possessores etiam laici, inter eos etiam ecclesiarum patroni bonis suis maxima ex parte se abdicare debuerunt. Statutum quidem est princípium, quod possessores antiqui per deter­minatam pecuniae copiam indemnes servari de­beant, attamen ob incertum solutionis tempus, necnon ob exiguam pecuniae solvendae summám, onus sustentandi aedificia ecclesiastica, semi­naria clericorum, et instituta catholica omnis generis in futuro magna ex parte fidelibus in­cumbet, ad quam obligationem ipsi prudentia pastorali jam nunc apte praeparandi erunt. Praxim aliquot mensium prae oculis habentes, cum paterno cordis gaudio enuntiare possumus, fideles nostros sollerti cura pastorum suorum edoctos, istius suaé obligationis bene conscios esse, atque v, g, in sustentationem seminariorum, in iis praesertim parochiis, ubi pastores animarum id debito modo publicarunt, cum adiutorio pia­rum sodalitatum largam alimentorum copiam contulisse. Quo factum est, ut, non obstante de­fectu rerum materialium, quae adusque domi­nium archiepiscopale aut possessio seminarii an­nue suppeditare solebat, índigentiae seminario­rum pro anno scholari labenti pia fidelium mu­nificentia sufíicienter provisum sit. Paterne mo­nemus et hortamur tamen cunctos pastores ani­marum, ut fideles suos ad illud officium apte praeparent etiam pro futuro, ne primo fervore tepescente inopinatae difficultates oriantur. Stu­deant igitur parochi aptum modum invenire, fortasse aliquam piam sodalitatem ad illud mu­nus praeparando et instruendo, ut sodales ipsis in collectione suo tempore instituenda aptum auxilium praebeant. In defectu enim congruentis organi, zelosi pastores debitum quidem adimple­bunt, caeteri autem deficient, et onus collectio­nis aliis diligentibus ob suam negligentiam impo­nent, qua quidem agendi ratione a nobis minimé adprobanda, debita seminariorum provisio in gra­ve discrimen vocaretur. Quoad aedificia vero su­stentanda, si ecclesiae aut instituta catholica bona immobilia non possident, neque aliunde subsidium congruum speratur, non remanet aliud, nisi, ut tributum per communitates catholicas exigatur, prout hoc in casibus similibus etiam hucusque fieri solebat. Id revera aequm et justuni erit, eo vei magis, quod bona ecclesiafi in distri­butione agrorum iis praesertim fidelibus obvene-

Next

/
Oldalképek
Tartalom