Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1946

Index

— 2 — ránt, qui adusque ob defectura bonorum tributum ecclesiasticum solvere non valebant. Quod si tributum exigere impossibile erit, quia fors guber­nium ín iis exsequendis brachium denegabit, tunc aut collectiones ínstitui debebunt, aut com munitates catholicae tributum ecclesiasticum per propria organa praescribendum et colligendum curabunt. Quod quídem nunc temporis non est timendum, si tamen rerum adjuncta in futuro id ^xígent, suo tempore aptam instructionem elu­cubrari et publicari curabimus. Hac demum occasione animarum pastoribus praecipimus, ut repraesentantibus communita­tum catholicarum (egyházközségi képviselőtes­tület) singularem curam impendant, eos coadu­nare, in re fidei ac morum instruere, erga sua iura et obligationes apte edocere minimé cunc­tentur. In hoc enim aptum illud orgánum conspi­cimus, quod ; mutatione status nostri in deterius nobis semper praesto erit, nosque in adimplenda nostra vocatione sacerdotali, in erigendis et con­strvandis institutis catholicis absque dubio con­stanter ef intrepide juvabit. Caetérum in votis nobis est, singulas communitates catholicas danda occasione invisere, in iis congregationem celeb­rare, ubi quaestíones actuales tractandas susci­piemus atque insimul occasionem habebimus fideles nostros facie ad faciem conspicere, eos consolari, iísque rerum adjunctis adaptatam instructionem tribuere. Caritate frigescente et odio diabolico la te grassante praeceptum caritatis fraternae, cujus lucidum exemplar in christianis primae aetatis conspicimus, qui pro Petro apostolorum principe in vincula conjecto sine intermissione orabant (Act. Ap. 12, 5) et nobis onus ímponit, ut fratres in angustiis constitutos verbo et opere adjuve­mus. Bene novimus, hodie multos ex nostris mi­lilibus ceu captivos in terra incognita commorari, alios concives in carceribus detinerí, iterum alios in castra coadunatos summám egestatem susti­nere debere, alios verq e sedibus suis expulsos et extorres cum desperatione circumvagarí, nec locum habere, ubi caput suum reclínent. Oremus quotidie pro istis omnibus, ut Salva­tor misericors dies tentationis horum abbreviara, iisque suam consolationem largiri dignetur, ut saltem suas animas immortales salvare valeant. Adjuvemus eos, si datur occasio, opere et con­silio, familiarumque harum, praesertim si eges­tate premantur, curam in nos suscipiamus, opera misericordiae erga eas exercendo. Persuasum nobis sit, inter fideles nostros semper inveniri tales, qui nobis in operibus misericordiae exer­cendis aptum auxilium praebebunt. Oportet enim. ut in conspectu tot ac tantorum malorum magnae virtutes inter íideles efflorescant, quarum bonus odor nubes penetrabit et Cor Divinum ad veniam largiendam permovebit. Vehementi sane procella jactatam sentimus navem nostram, quae typum gerit ecclesiae, nec­non societatis civílis, quaque nos nostrique coae­tanei vi ventorum ac turbinum iactati ceu viato­res versus portum aeternitatis vehimur. Intem­pesta hac nocte, quando ob densam caliginem odii et inimicitiae nec lucida sidera nec splendo­rem mitem lunae conspicimus, etiam nos cum apostolis ad Dominum clamare debemus e peri­culo salvari' cupientes, vocemque, „Salva nos perimus" clamantes, ad Eum elevemus, qui impe­ravít ventis et mari, cujusque nutu, ut Scriptura testatur, sedata est tempestas et facta est tran­quillitas magna (Math. 8, 26.). Studeamus jugi oratione Cor Divinum erga nos, erga concives nostros, imo erga omnes ho­mines propitium reddere atque cum cultu Cordis Jesu etiam Cor purissimum Deiparae Virginis de­vote venerari, cujus pia sodalitas, ante saeculum in nostra archidioecesi jam florens, pio conatu Sororum Ludimagistrarum Colocensium et Nostra apprpbatione nuper innovata est, atque opus propiiiationis, cultum puríssimae Cordis Mariae inculcando apte promovere studet. Quibus paterne prolatis, vobis venerabiles fratres et fideles dilecti, in exordio anni nascen­tis uberrimas gratias atque cuncta bona a Do­mino imploramus et in signum paternae dilec­tionis benedictionem praesuleam amanter imper­timus. Dátum Colocae, die 18. Januarii 1946. A háború veszedelmei nem kímélték meg a templomok felszereléseit és sok helyen hiányza­nak a szükséges ruhák és edények. Másrészt újabb időben több lelkészség alakult, főként olyan helyeken, ahol a hívek szegényebb sorsban lévén nehezen tudják a kinevezett lelkészek a szükséges templomi paramentumokat előterem­teni. Mindezen szükségletek arra indítják az Oltáregyleteket, hogy hivatásuk magaslatán állva, amennyiben módjuk van, szeretettel siessenek a szegényebb egyházközségek segítségére. Ezért felkérem a T. Papságot, hogy templo­maiknak a szükségesen felül lévő paramentumai­ból juttassák el a fölösleget a Kalocsai Központi Oltáregylet igazgatóságához. Hasonlóképpen nyomatékosan kérem a lel­kipásztorkodó papságot, hogy a templomokban már használaton kívül lévő ruhákat és edénye­ket, bármilyenek legyenek is, bocsássák a Köz­228. sz. Oltáregyleti fokozott munka.

Next

/
Oldalképek
Tartalom