Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1936

i hivatal ítvM. 1936. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HlUATflLOS KÖZLEMÉNYEK 1. szám. Nr. 227. Vola archi­episco'pi in exordio novi anni Anno practerito ad finem vergente singu­lari Dei gratia obire potuimus trigesimum anniversarium susceptae dignitalis episcopalis, qua occasione Aclionis Catholicae directqres in urbe mea residenliali festivitatem insliluerunt, viri vero zelosi, quorum nomina scripta sunl in libro vitae, novcm habitacula in Kalocsa­suburbio aedificari curarunf, ut easden novcm pauperes familiae numerosam prolem possi­dentes a me rcciperent, in iisque vitám dome­sticam agerent talcm, quae hominibus ad imagi­ncm Dei formális communi omnium opinione digna esse judicari potest. Voluimus quidem praedictum armiversarium, quo munus angelicis etiam humeris formidan­dum per manus beatae memoriae Pii Papae X. suscepimus, clam et in abscondito, absque ullo forensi strepitu et externa pompa obire, verum­tamen Actionis Catholicae directores, multique alii e diversis archidioecesis regionibus, ad quos notitia anniversarii pervenerat, die festő Coloczam congregati sunt, ut filialis dilectionis obsequia offerrent Nobis, suo archipraesuli alque una Nobiscum gratias agerent Omni­potenti Deo, cujus bonifate per sex lustra licuit gregem Nobis concreditum in via salutis dirigere. Cunctis, qui illa die preces ferventes fundebant ad Patrem Caelestem, largitorem omnium bonorum, cunctis, qui suos obulos contulerunt, ut egentes familiae salubria habi­tacula acciperent, hisce gratias e corde referi­mus optamusque, ut Páter Caelestis, dives in omnes, qui Ipsum invocant, centies iis retribuat, uberesque gratias omnibus donare dignetur. Hisce humili atque grato corde praemissis, liceat nunc paucis verbis eorum eventuum mentionem facere, qui digni sane videntur, ut his foliis memoriae posteritatis tradantur. Sacrorum curiones eliam anno praeter­apso sedulo adlaborarunt, ut in suis paroeciis sacrae missiones instituerentur. Ita factum est, i ut missiones habitae sint in sequentibus ; paroeciis : Akasztó, Bajaszentistván, Csatalja, Csengőd, Fájsz, Foktő, Kecel, Madaras, Mély­kút, Prónayfalva. Exercitia vero spiritualia instituta sunt in paroecia Baja-belváros sepa­ratim pro viris et feminis, porro in paroeciis Bátya et Dusnok, ubi viri agricolae sat nota­bili numero sacris exercitiis vacarunt caeteris­que fidelibus in observandis regulis bonum praebuerunt exemplum. Non obstante iniqua rerum oeconomicarum conditione aedificatio ecclesiae parochialis in Bogylszló anno praeterito Dei iuvante gratia ad finem perducta est, eademque post bene­, dictionem sollemnem hoc anno faciendam usui I fidelium tradetur. Item exstructa est ecclesia I parochialis in Borota, simili modo aedificari coepta est ecclesia parochialis in MátéteH<e y cuius parietes ad altiludinem tecti e terra emi­nent. Aedificata est nova domus parochialis in Györgypuszta, quae sacerdoti ibidem in vinea Domini laboranli sat commodum praebet habi­taculum. Domus scholaris in Keserűtelek ante plures annos aedificari coepta, tempore aestivo anni elapsi omnibus necessariis mobilibus instructa apta evasit, in qua praeter institutio­nem scholarium etiam ludimagistri sua habita­cula occuparent. Magna domus sororum pau­perum ludimagistrarum de Nostra Domina Colocensium in oppido Jánoshalma cura, opera et munificentia imprimis proprii pastoris ita ampliaía est, ut omnibus exigentiis plene sufficeret. Actionis catholicae directores ad vitám religiosam fovendam, ad preli catholici propa­gationem diversis in paroeciis conventus con­vocarunt. quo factum est, ut ephemerides et fólia periodica novos praenumeratores acqui­sierint, fidelesque multi principiis catholicis etiam in vita publica adhaerere se conteslati sint. Actionis catholicae opera et laboré mense Septembri Me Duce peregrinatio dioecesana

Next

/
Oldalképek
Tartalom