Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1933

Index

1 — n CM. * ím vHlVftt*­1933, É \L I FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK, 1. szám. Recentis anni exordio juvat primum eorum paucis meminisse anni praeterlapsi evcntuum, qui memoratu digni esse videntur. Laetus inprimis ad notitiam cleri populi­que fidelis perfero, aedem sacram in Kalocsa suburbio, honoribus beati Emerici dicatam, su­peratis variis et ingentibus difficultatibus, quae pariim e penuria monetae, pariim ex iniqua rerum conditione oriebantur, perficere nobis licuisse eousque, ut parietes, tectum ac turris ecclesiae e solidis materialibus arlificiose con­structa iam sint. Adsuní quoque fenestrae duplici serie in parietibus dispositae atque pia munifi­centia benefactorum diverso colore exornatae, quae effigies Domini Nosiri, beatae Virginis aique Sanctorum perbelle repraesentant. Grates heic referre festino omnibus sacer­dotibus et fidelibus, qui obulos suos certatim conferre non recusabanf, ut ecclesia a pauperi­bus in Kalocsa suburbio fidelibus per plura iam decennia ardenter desiderata eisdem in solatium tandem aedificareiur. Desunt adhuc altaria et interior ecclesiae supellex, quae de­siderantur ad cultum, antequam ecclesia usui fidelium tradatur. Spero tamen fore, ut nobiles benefactores etiam in posterum excitentur exemplo beati Emerici Ducis, qui vita sua mortali splendorem domus Dei adeo dilexerat. Cunctis autem benefactoribus dona sua Deus | copiose retribuat! Ampliata insuper est ecclesia parochialis in Kiskőrös, sumptibus patroni, id est fundi religionis et communitatis civium catholicae, quam benedicere atque usui fidelium tradere potuimus. Nova domus scholaris aedificata est in Keserűtelek, partim Ministerii cultus, partim communitatis politicae sumptibus, quae ad interim cultui quoque divino inservit. Sacrae missiones habitae sunt in paro­chiis: Bajaszentistván, Géderlak, Keserűtelek, Kiskőrös, quarum effectus salutaris in vita quo­tidiana fidelium cum gaudio observaíur. Associatio plebis catholicae (Kat. Népszö­vetség), quae tempore pacis in quavis parochia habuit suos coetus locales, mense Novembri praeeuntibus viris catholicis egregii nominis in urbe mea residentiali consulíationem instituit in praesentia complurium sacerdotum et ludi­magistrorum, vi cuius in parochiis Soltvadkert, Mélykút, Érsekcsanád, Kalocsa-suburb., Duna­szentbenedek, Keserűtelek, Nemesnádudvar coe­tus localis nova accepit incrementa. Singulae communitates catholicae anno praeterito suas stipes certatim contulerunt, ut egenos et pauperes, qui victum quotidianum et vestitum sibi comparare non poterant, e ba­rathro miseriae el tristitiae opera charitatis exercendo eruerent. Pro operibus misericordiae tam egregiis grates refero cunctis, adprecans simul iisdem divinae misericordiae largitatem. Terminato anno in genua prolapsi laudes dicamus omnes Divino Salvatori, quod eius clementia difficultates undique imminentes de­cursu anni superare potuimus. In capite novi anni enixe Vos rogo fratres, qui in vinea Domini onus diei portantes labo­ratis, ut fideles curae vestrae concreditos in posterum quoque ad opera misericordiae et charitatis exercenda inducere studeatis. Tentatio enim, quae ex iniqua rerum conditione prove­nerat, nondum finita esse videtur. Adhortor Vos fratres, ut preli quoque catholici rem (Kath. Sajtó) provehere omni co­natu studeatis, ne inimici, qui suos errores ope preli Ionge lateque disseminant, e mente fideli­um eradicent trilicum, ia est sanam doctrinam et superseminent zizania. Luce novi anni splendente, quitamsaecu­lari Dominicae Passionis memória, quam ultima dispositione Vicarii Christi annussanctus nobis illuxit, dexter adsit Divinus Salvator, nosque atque nostros Eius nomine susceptos Iabores larga sua benedictione prosequi dignetur! Nr. 225. Vota archie piscopi exordio nov anni.

Next

/
Oldalképek
Tartalom