Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929
Index
rrifí'ioíOKmsi rn ms.tlo FÖEGYHflZMEGY Ei vi rV l : «•< Hilf ATALOS KOZLEMENYEK 4. szám. Nr. 851. Constitutio apost. de (liturgia tleque cantn Gregor, et musica s. provehendis, Divini cultus sanctitatem tuendi cum Ecclesia a Conditore Christo munus acceperit, eiusdem est profecto, salva quidem Sacrificii et sacramentoi rum substantia, ea praecipere — caerimonias nempe, ritus, formulas, preces, cantum — quibus . ministerium illud augustum et publicum optime regatur, cuius peculiare nomen est Liturgia, quasi actio sacra praecellenter. Atque res utique sacra est liturgia; per eam enim ad Deum evehimur ipsique coniungimur, fidem nostfam testamur nosque gravissimo ei obiigamur officio ob accepta beneficia et auxilia, quibus perpetuo indigemus. Hinc intima quaedam necessitudo inter dogma et liturgiám sacram, itemque inter cultum christianum et populi sanctificationem. Quapropter Caelestinus I fidei canonem expressum esse censebat in venerandis liturgiáé formulis; ait enim: „legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur." 1 Quae communes supplicationes primum opus Dei, deinde officium divinum appellatae, quasi debitum cotidie Deo solvendum, noctu dieque olim fiebant, magna quidem christianarum frequentia. Ac mirum quantum iam inde ab ipsa antiquitate temporum ingenuae illae cantilenae, quae sacras preces actionemque liturgicam exornabant, ad fovendam in populo pietatem contulerunt. Namque in veteribus praesertim basilicis, ubi episcopus, clerus populusque divinas laudes alterne concinebant, non parum liturgici cantus eo valuere ut plurimi ex barbaris ad christianum civilemque cultum, história teste, adducerentur. In templis catholicae rei oppugnatores altius sanctorum communionis dogma didicerunt; quamobrem Valens imperátor, arianus, prae divini mysterii maiestate, a S. Basilio peracti, stupore quodam insolito correptus, animo deficiebat; ac Mediolani S. Ambrosius ab haereticis arguebatur se turbas liturgicis cantibus fascinare, quibus quidem perculsus Augustinus consilium cepit Christi fidem amplectendi. In 1 Epist. ad episcopos Qalliarum, Patrol. Lat., L, 535. ecclesiis deinde, ubi ex tota fere civitate chorus ingens fiebat, opifices, aedium fabri, pictores, sculptores, litterarum ipsi studiosi, per liturgiám ea theologicarum rerum cognitione imbuebantur, quae hodie ex illius aetatis mediae monumentis •«K«.».- 'IJGJL . l .V * i Irti ., 1 i'-r ' cxk , rtHtwt^'Ht« 4! tantopere elucet. Ex his intelligitur cur Romani Pontifices e» tantam adhibuerint sollicitudinem in liturgia tutanda et custodienda; et quemadmodum tarn multa erat eis cura in dogmate aptis verbis exprimendo, ita liturgiáé sacrae leges ordinäre, tueri et ab omni adulteratione praeservare studuerint. Itemque patet cur Sancti Patres liturgiám sacram (seu supplicandi legem J verbis scrip tisque commentati sint; et Tridentinum Concilium voluerit earn esse christiano populo exponendam et explicandam. Quod vero ad nostra haec tempóra attinet, Pius X, abhinc annos XXV, in praescriptionibus illis Motu Proprio promulgandis, quae ad cantum gregorianum et musicam sacram pertinent, hoc in primis sibi proposuit ut scilicet christianum spiritum in populis excitaret et aleret, ea sapienter removendo quae templi sanctitudinem maiestatemque dedecerent. Etenim ob eam causam ad aedes sacras fideles conveniunt ut pietatem inde, tamquam ex praecipuo fönte, hauriant, veneranda Ecclesiae mysteria ac publicas sollemnesque preces actuose participando. Permagni igitur interest quidquid est liturgiáé ornamentum normis quibusdam praeceptisque Ecclesiae contineri, ut artes reapse, velut par est, quasi ancillae nobilissimae divino cultui inserviant; quod quidem nedum in detrimentum, in maiorem potius dignitatem splendoremque ipsarum artium quae in sacris locis adhibentur certe cedet. Idque mirum sane in modum in musica sacra effectum est: ubicumque enim praescriptiones illae diligenter sunt in usum deductae, ibidem cum lectissimae artis venustates reviviscere, tum religiosi spiritus late florere coeperunt; propterea quod populus christianus, liturgico sensu altius imbutus, et eucharisticum ritum et psalmodiam sacram et supplicationes publicas participare impensius consuevit. Quod Nos quidem ipsi tum iucunde experti sumus, cum, primo Pontificatus Nostri anno, ingens clericorum chorus ex omni natione liturgiám sol-