Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929
Index
lemnem, quam ín Vaticana Basilica céTebravímus,' gregoriano cantu nobilitavit. Iam vero dolendum hic est quibusdam in locis eas leges sapientissimas plene non íuisse in usum deductas; ideoque optatos fructus inde perceptos non esse. Namque probe novimus vei díctitasse aliquos se eis legibus non teneri quae tam sollemniter edictae fuerant; vei nonnullos, primum quidem iisdem paruisse, sed pedetentim ei musicae generi indulsísse quod est omnino a templis arcendum; vei denique alicubi, cum praesertim saecularia sollemnia in memóriám celebrarentur musicorum illustrium, causam inde quaesitam esse quaedam opera in templo exsequendi quae, quamvis praeclara, cum sacri loci et liturgiáé sanctitati non congruerent, in ecclesiis nequaquam erant adhibenda. At tamen, quo clerus populusque eis legibus et praescriptionibus, quae sancte, inviolateque in Ecclesia universa servandae sunt, religiosius pareat, nonnulla heic adiicere piacet, quae nempe hoc XXV annorum spatio experiendo didicimus. Idque eo libentius Nos facimus quod hoc anno non solum musicae sacrae restaurationis, quam diximus, recordatio, sed etiam memória monachi illius Guidonis Arretini celebrata est; qui, cum circiter abhinc annos nongentos, Romani Pontificís iussu, in Urbem venisset, ingeniosum illud suum inventum protulit, quo liturgici cantus, iam inde ab antiquitate traditi, et facilius evulgarentur, et, ad Ecclesiae artisque ípsius utilitatem ac decus, integre servarentur in posterum. In Lateranis aedíbus, ubi antea S. Gregorius Magnus, monodiae sacrae thesauro — hereditate quidem monumentoque Patrum — collecto, digesto et aucto, Scholam illám percelebrem, ad veram liturgicorum cantuum interpretationem perpetuandam, tam sapienter constituerat, Guido monachus experimentum égit mirifici sui inventi, coram romano clero ipsoque Pontifice Maximo; qui, rem eximie probando meritaque laude prosequendo, hoc effecit ut eadem ínnovatio longe lateque paulatim propagaretur, atque omne musicae artis genus magnum inde caperet incrementum. Omnibus igitur Episcopis atque Ordinariis, quibus quidem, cum sint liturgiáé custodes, de sacris artibus in ecclesiis cura esse debet, nonnulla hic Nos commendare volumus, quasi optatis respondentes, quae ex tot musicis congressioníbus, praecipueque ex recentiore conventu, Romae habito, Nobis significarunt non pauci sacri Pastores ac studiosissimi reí huius praecones, quos omnes merita hic laude honestamus; eademque, ut infra, efficacioribus viis rationisbusque propositis, ad effectum deduci iubemus. I. Quicumque sacerdotio initiari cupiunt, non modo in Seminariis'sed etiam in religiosorum domibus, iam inde a prima aetate cantu gregoriano et musica sacra imbuantur; propterea quod facilius tum ea perdiscunt, quae ad modulationes sonosque pertínent; et vocis vitia, si fortasse habeant, eradicare vei saltem corrígere queunt, quibus quidem postea, adultiores aetate, mederi prorsus non possent. Ab ipsís primordiorum scholis institutio cantus et musicae incipienda est, ac deinde in gymnasio et lycaeo continuanda; ita enim qui sacros ordines suscepturi sunt, cum iam cantus periti sensim sine sensu facti sint, in theologicorum studiorum currículo, sine ullo quidem laboré ac difficultate, altiore illa disciplina institui poterunt quam verissime aestheticam dixeris monodiae gregorianae ac musicae artis, polyphoniae atque organi, quamque clerum pernoscere omnino decet. II. Esto igitur ín Seminariís ceterisque studiorum domiciliis, utrique clero recte confoí"mando, brevis quidem sed frequens ac paene cotidiana cantus gregoriani et musicae sacrae lectio vei exercitatio; quae sí liturgico spiritu peragatur, solatium potius quam onus, post severiorum disciplinarum studíum, alumnorum animis afférét. Auctíor ita pleniorque utriusque cleri in líturgica musica institutio id certe efficiet ut ad dignitatem príscam splendoremque chorale officium restituatur, quod pars est divini cultus praecipua; itemque ut scholae et capellae musicorum, quas vocant, ad veterem glóriám revocentur. III. Quicumque in basilicis aedibusque cathedralibus, collegiatis et conventualibus religiosorum cultum moderantur et exercent, iidem totis viribus contendant ut rite, id est ad Ecclesiae praescripta, chorale officium instauretur; neque id solum quod ad commune praeceptum spectat divini officii peragendi digne semper, attente ac devote, sed etiam quantum ad canendí artem attinet; in psallendo enim, et iusta tonorum ratio curanda est una cum mediis suis numeris clausuSisque ad sonum exquísitis, et congruens ad asteriscum mora, et plena denique concordia illa in psalmodicis versiculis hymnorumque strophis conclamandis. Quae si egregie efficiantur, omnes rite psallentes, cum suorum animorum in adorando Deo unitatem mirifice ostendant, tum, in moderata duarum chori partium vice, sempiternam illám Seraphim laudem, qui clamabant altér ad alterum: „Sanctus, Sanctus, Sanctus" aemulari videntur. IV. Ne quis autem in posterum faciles excusatíones praetexat ut ab officio Ecclesiae legibus parendí liberatum se existimet, ordines canonicorum omnes ac religiosae eaedem communitates de his rebus in statis coetíbus agant; et quemad-