Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1928

Index

— 77 — Nr. 4204. Decretum de cantu mulierum. sed ad elevationem sanctissimi sacramenti pulsaiur orgánum graviori et dulciori sono: et post elevationem poterit immediate mottettum aliquod opportunum cantari ; item ad Agnus Dei etc. alternatim ac deinceps utque ad Post­communionem ac in fine Mis ae. 10. Sed cum dicitur symbolum in Missa, non est alternandum cum organo, sed illud integrum per chorum cantu intelligibili proferatur. 11. Cavendum autem est, ne sonus organi sit lascivus, aut impurus, et ne cum eo profe­rantur cantus, qui ad officium, quod agitur, non spectent, nedum profani, aut ludicri ; nec alia instrumenta musicalia addantur, nisi de consensu Episcopi. 12. Idem quoque Cantores, et Musici ob­servent, ne vocum harmónia, quae ad pietatem augendam ordinata est, aliquid levitatis, aut Iasciviae praeseferat, ac potius audientium animos a rei divinae contemplatione avocet ; sed sit devota, distincta et intelligibilis. 13. In officiis Defunctorum, Organa non pulsantur: in Missis autem, si musica adhibeatur, silent Organa, cum silet cantus ; quod etiam tempore Adventus et Quadragesimae j n feriali­bus diebus convenit adhiberi b) Ex Libri II cap. XX. 14. Cantores a Dominica Passionis usque ad Gloria in excelsis Deo sabbati sancti, excepto hymno angelico feriae quintae in Coena Domini, utantur cantu Gregoriano vel figurato polyphono. „De Truxillo (Lima-Peru ) Sacrae Rituum Congregationi sequens dubium propositum fuit solvendum; videlicet: An servari possit mos in aliquam Ecclesiam, etiam Cathedralem, invectus, ut mulieres ac puellae intra vel extra ambitum Chori canant in Missis solemnibus, praesertim diebus per annum solemriioribus ? Et Sacra Rituum Congregatio ad relationem Secretarii, audito etiam voto Commissionis Liturgicae, rescribendum censuit : „Invectam consuetudinem utpote Apostolicis et Ecclesiasticis praescriptionibus absonam, tamquam abusum esse prudenter et quam primum eliminandam, cooperante Capitulo seu Clero ipsius Ecclesiae curae et auctoritati Rmi sui Ordinarii." Atque ita rescripsit et declaravit Die 17. Septembris 1897 " Nr. 4272. Mulieres prohibentur canere in missis solemnibus. PLOCEN Mulieres prohibentur canere in Missis solemnibus. Quo divini cultus decori prospiciatur et sacrae functiones recte ac rite peragantur in Dioecesi Plocensi, hodiernus Rmus Episcopus eiusdem Dioecesis Sacrorum Rituum Congrega­tioni ea, quae sequuntur, pro opportuna decla­ratione humiliter exposuit, nimirum: In Dioecesi Plocensi, sicut in aliis Poloniae Dioecesibus, extat mos ut in missis solemnibus, praesertim diebus per annum solemnioribus, canant Gloria, Graduale, Credo, et in choro super maiorem ecclesiae portám, ubi orgánum est, constituto, mulieres ac puellae, sive solae ipsae cum organista, sive iuvenibus et viris con­iunctae, in quibus cantorum choris mixtis vocem soprani exequuntur puellae. Quum huiusmodi morem quaedam epheme­rides polonicae defendant contra plures Archeo logiae et Liturgiáé cultores, qui illum improbant, quaeritur: I An mos supradescriptus licitus sit, et conformis legi et sensui Ecclesiae? II. Et quatenus negative ad I, an saltem tolerari possit? Et Sacra eadem Congregatio, ad relatio­nem subscripti Secretarii, exquisito voto Com­missionis Liturgicae, reque mature perpensa, respondendum censuit: Negative ad utrumque, et Decretum n. 3964 De Truxillo 17 Septembris 1897 etiam ad hunc casum extendi declaravit Atque ita rescripsit die 19 Februarii 1903. S. Card. Cretoni, Praefectus. L. f S f D. Pa­nici, Archiep. Laodicen , Secret. Plock „Quum quaedam Ephemerides, quae eduntur, nuper asseruerint, aliquem Ordinarium hujus Provinciáé Varsavien. obtinuisse a Sancta Sede permissionem pro populo, canendi juxta antiquorum morem tempore Missae solemnis, sine Ministris sacris celebratae varias cantilenas pias in lingua vernacula, omissis iis, quae a Rubricis cani praescribuntur, — hodiernus Rmus Dominus Episcopus Placensis a Sacrorum Rituum Congregatione opportunam sequentium dubiorum solutionem reverenter expetivit. I. Sitne reapse data talis permissio cuidam Antistitum hujus Varsaviensis Provinciáé ? Et Sacra eadem Congregatio ... Ad I. Affirmative et ad tempus, quoad supradictas can­tilenas, die 22. Április 1899; sed haec permissio jam fuit revocata Motu proprio Ssmi Domini Nostri Pii Papae X. super musica sacra 22- Nov. 1903 et Decreto S. R. C. Urbis et Orbis 8. Jan. 1904 — Atque ita rescripsit. Die 29. Jan. 1904. S. Card. Cretoni S. R. C. Praef. D. Panici Archiep. Laodicen Secret." Nr 4203. Decretum de cantilenis piis in lingua vernacula.

Next

/
Oldalképek
Tartalom