Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1928

Index

— 78 — Nr. 4274. Passió, Tan­tum Ergo, in lingua vulgär cani non possunt. UTINEN. fln Passio £)omini, Tantum ergo et Litaniae lauretanae cani possint in lingua vulgari ; et an eadem lingua adhi­beri liceat in Baptismi administratione ac Communionis extra Tflissam, necnon in precibus post Ulissam praescriptis. Rmus Dominus Petrus Zamburlini, Archie­piscopus Utinensis, Sacrorum Rituum Congrega­tioni ea quae sequuntur, pro opportuna decla­ratione, reverenter exposuit, nimirum : In extrema parte orientali Archidioeceseos Utinensis sunt paroeciae, quae in toto vel in parte constant ex incolis sermonem linguae slavicae affinem habentibus. In duabus ex his viget immemorialis consuetudo feria VI in Pa­rasceve Passionem Domini lingua slavica vulgari cantandi cum celebrans eamdem latine recitat. Insuper in eisdem aliisque paroeciis supradictis a viginti circiter annis, atque opera sacerdotum agitationi panslavisticae adhaerentium, paulatim inducta est lingua slavica vulgaris in quasdam liturgicas functiones. Hinc idem Rmus Archiepi­scopus, ut huiusmodi functiones rede peragantur, expostulavit : I. Num cantari liceat Passio Domini Feria VI in Parasceve lingua vernacula in duabus praefa­tis paroeciis, attenta consuetudine immemorabili ? II. An cantari possint in lingua vulgari hymnus Tantum ergo-Genitori et litaniae laure­tanae, exposito SSmo Sacramento ? III. An adhiberi possit idioma vernaculum in administratione Communionis extra Missam? IV. Et in administratione Baptismi ? V. Et tandem in precibus a Summis Ponti­ficibus Missa finita praescriptis. Sacra porro Rituum Congregatio, ad rela­tionem subscripti Secretarii, exquisita sententia alterius ex suis Consultoribus et Commissionis Liturgicae, omnibusque sedulo perpensis rescri­bendum censuit: Ad I. Negative et ad mentem. Mens est : Responsio negativa respicit tarn Missam lectam quam cantatam, et Rmus Dnus Archiepiscopus Utinensis curet pro sua prudentia removere ab usum ubi invaluit, et impedire quominus alibi introducatur . . . Ad II. Negative et serventur Decreta N° 3496 Praefecturae Apostolicae dp Madagascar 21 Iunii 1879 ad I; N° 3530 Neapolitana 23 Mártii 1881, et N° 3537 Leavenworthien. 27 Februarii 1882 ad III.* *Cfr. Acta S. Sedis, vol XXI, pag. 567,701 et 743. Huius decisionis potissima ratio in eo est quod, coram SSmo Sacramento exposito, hymni et preces liturgicae, prouti sunt Tantum ergo et Litaniae lauretanae, nonnisi latina lingua decantari debent. Aliae vero preces aliaque carmina non liturgica, etiam vernaculo idiomate exarata, Ad III. Negative, iuxta Decretum N° 3725 Ordinis Minorum Cappuccinorum Provinciáé Helveticae 25 Maii 1835 ad V. Ad IV. Affirmative quoad quaestiones et responsa patrini vel matrinae, si eadem a parocho prius sermone latino recitentur. Ad V. Affirmative, dummodo versio sit fidelis et ab Ordinario approbata. Atque ita rescripsit, die 5 Mártii 1904. S.Card. Cretoni, Praefectus. L. f S. -J- D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Angelopolitana de cantu mulierum in ecc­lesiis. Rmus Dnus Raymundus Ibarra et Gonzalez, Archiepiscopus Angelopolitanus in republica Mexicana, a S. Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutionem reverenter exposcit : Per decretum n. 3964 De Truxillo die 17. Septembris 1897. prohibitum fuit ut „mulieres ac puellae intra vel extra ambitum chori canant in missis solemnibus", idemque confirmatum est die 19. Februarii 1903. Attamen cum in Motu proprio SS D. N. Pii PP. X. Inter pasto­ralis officii de musica sacra d. d. 22. Novembris 1903. praecipiatur, ut „cantus gregoriánus in populi usus restituendus curetur, quo ad divinas Laudes mysteriaque celebranda magis agentium partém, antiquorum more, fideles conferant"* quaeritur : Licebitne permittere ut puellae ac mulieres in scamnis sedentes, ipsis in ecclesia assignatis separatim a viris, partes invariabiles missae cantent; vel saltem extra functiones stricié liturgicas, hymnos aut cantilenas vernaculas concinant ? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisitis votis utriusque Commissionis 'um Liturgicae tum de musica et cantu sacro omnibusque sedulo perpensis, ita rescribendum censuit : Affirmative ad utrumque et ad mentem. Mens est: 1°. ut intra christifideles viri et pueii quantum fieri potest, suam partem divinis Lau­dibus concelebrandis conferant, haud exclusis tarnen, maxime ipsorum defectu, mulieribus ei puellis ; et 2°. ut ubi ufficiatura choralis habetur, cantus exclusivus mulierum, praesertim in cathed­ralibus ecclesiis non admittatur, nisi ex gravi legi vel cani possunt coram SSmo Sacramento exposito dummodo hoc non fiat immediate ante SSmi benedictionerr neque in ipso benedictionis actu. Imo preces Dio sie Benedetto etc. iuxta decretum n. 3237 ad I Burgi S Domini recitari quoque possunt immediate ante SSm benedictionem, nempe post ipsam Orationem Deus qu nobis ; Cfr. Acta S. Sedis, vol. XII, p. 197. *Cfr. Acta S. Sedis, vol. 36. pag. 329. et 387. Nr. 4210. Decretum de cantu mulierum in ecclesiis. , t > i i L i i

Next

/
Oldalképek
Tartalom