Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1928

Index

— 76 — Nr. 4142. Caerem. Epporum de musica sacra. simulque praecipuas praescriptiones, ad sacrorum concentuum sanctitatem et dignitatem intemplis vel promovendam vel restituendam, in unum corpus collegit, cui tamquam Codici juridico musicae sacrae ex plenitudine Apostolicae Suae Potestatis vim legis pro universa Ecclesia habere voluit- Quare idem Sanctissimus .Dominus Noster per hanc Sacrorum Rituum Congregatio­nem mandat et praecipit, ut instructio praedicta ab omnibus accipiatur Ecclesiis sanctissimeque servetur, non obstantibus privilegiis atque exem­tionibus quibuscumque. etiam speciali nomine dignis, ut sunt privilegia et exemtiones ab Apostolica Sede maioribus Urbis Basilicis, praesertim vero Sacrosanctae Ecclesiae Latera­nensi concessa. Bevocatis pariter sive privilegiis, sive commendationibus, quibus aliae quaecum­que cantus liturgici recentiores formae pro rerum ac temporum circumstantiis ab Apostolica Sede et ab hac Sacra Congregatione inducebantur, eadem Sanctitas Sua benigne concedere dignata est, ut praedictae cantus liturgici recentiores formae, in iis Ecclesiis ubi jam invectae sunt, licite retineri et cantari queant, donec quam­primum fieri poterit venerabilis Cantus Grego­riánus juxta codicum fidem in eorum locum sufficiatur. Contrariis non obstantibus quibus­cumque. De hisce omnibus Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. huic sacrorum Rituum Congregationi praesens Decretum expediri iussit. Die 8. Januarii 1904. L. -j- S. Seraphinus Card. Cretoni, S. R. C. Praefectus. f Diomedes Panici, Archiep. Laodicen. S. R. C. Secretarius. Excerpta e Caeremoniali Episcoporum musicam sacram concernentia. a) Libri /. caput XVIII* 1. In omnibus Dominicis, et omnibus festis per annum occur­rentibus, in quibus populi a servilibus operibus abstinere solent, potest in ecclesia orgánum, et musicorum cantus adhiberi. 2. Inter eas non connumerantur Dominicae Adventus, et Quadragesimae, excepta Dominica tertia Adventus, quae dicitur Gaudete in Domino, et quarta Quadragesimae, quae dicitur Laetare, Jerusalem, sed in Missa tantum; item exceptis festis, et feriis infra Adventum, aut Quadrage­simam occurrentibus, quae cum solemnitate ab Ecclesia celebrantur : ut die sanctorum Mathiae, Thomae Aquinatis, Gregorii Magni, Josephi, * Quae in capite XVII. eiusdem Libri de variis orationum tonis dicuntur, facile in libris choralibus inve­niri possunt. Hic ea tantum ponuntur, quae regulás gene­nerales musicäe sacrae continent. Annuntiationis, et similibus infra Adventum, et Quadragesimam occurrentibus. Item feria quinía in Coena Domini ad Gloria in excelsis Deo, et Sabbato sancto ad Gloria in excelsis Deo, et quandocunque occurreret celebrare solemniter, et cum laetitia, pro aliqua re gravi. 3. Quotiescumque Episcopus solemniter celebraturus, aut Missae solemni per alium celebrandae in festis solemnioribus interfuturus, ecclesiam ingredilur; aut re divina paracta, discedit, convenit pulsare orgánum 4. ldem fit in ingressu Legati Apostoliéi, Cardinalis, Archiepiscopi, aut alterius Episcopi, quem Episcopus dioecesanus honorare voluerit, donec praedicti oraverint, et res divina sit inchoanda, et in eorum egressu. 5 In Matutinis,'quae solemniter celebrantur in festis maioribus, possunt pulsari orgona, prout et in Vesperis, a principio ipsorum. 6 Reguläre est, sive in Vesperis, sive in Matutinis, sive in Missa, ut primus versus Canticorum et Hymnorum, et pariter versus Hymnorum in quibus genuflectendum est, qualis est Versiculus Te ergo quaesumus etc., et Ver­siculus Tantum ergo Sacramentum etc , quando ipsum Sacramentum est super altari, et similes, cantentur in choro in tono intelligibili, non autem suppleantur ab organo: sic etiam Ver­siculus Gloria Patri etc., etiamsi Versiculus immediate praecedens fuerit a choro pariter decantatus; idem servatur in ultimis versibus Hymnorum. Sed advertendum erit, ut, quando­cumque per orgánum figuratur aliquid can'ari, seu responderi alternatim Versiculis Hymnorum, aut canticorum, ab aliquo de choro intelligibili voce pronuncietur id, quod ob sonitum organi non cantatur. Et laudabile esset, ut aliquis cantor conjunctim cum organo voce clara idem cantaret. 7. In aliis autem horis canonicis, quae in choro recitantur, non est consuetum interponere orgánum. Sed si in aliquibus locis consuetum esset orgona pulsari etiam inter horas canonicas, aut aliquas earum, ut est hora Tertia ; praeser­tim quando cantatur, dum Episcopus solemniter celebraturus, capit sacra paramenta, poterit talis consuetudo servari. 8. In Vesperis solemnibus orgánum pulsari sólet in fine cujuslibet Psalmi; et alternatim in Versiculis Hymnorum, et Cantici Magnificat etc., servatis tamen regulis supradictis. 9 In Missa solemni pulsatur alternatim, cum dicitur Kyrie eleison , et Gloria in excelsis etc., in principio ' Missae ; item finita Epistola; item ad Offertorium ; item ad Sanctus etc. alter­natim, ac deinceps usque ad Pater Noster ;

Next

/
Oldalképek
Tartalom