Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1924

Index

Cavete, Fratres dilectissimi, ne idem Vobis accidat, neque sane periculum Vobis hoc imminebit, si conversando cum hominibus memores eritis condi­tionis status Vestri; si orationi mentali quotidie per aliquod tempus'vacandi, conscientiae Vestrae maculas frequenter purgandi 2 consuetudinem habebitis. Non de his Nobis sermo est, de quibus canone Codicis Juris Canonici 807 statuit lex divina, sed de his, qui peccati mortalis immunes ex devotione confitentur, voluntas Nostra est, ut non sit quisquam ex his, qui unoquoque mense saltem semel confiteri detrecíet. Ceterum nolite oblivisci Deum non denegare gratiam his suam, qui faciunt, quod sit in se. Fraeterea pláne inteliigitis, summa esse contentione et assiduitate enitendum, 3 ut clericorum ordo iuniorum quotidie magis doctrinarum cog­nitione floreat. Cuius necessitatem rei maiorem efficit natura temporum, propterea quod in tanto ingeniorum cursu, tamque inflammato studio dis­cendi, nequaquam posset clerus in muneribus, officiisque suis cum ea, qua par est, dignitate atque utilitate versari, si quae ingenii laudes tanto opere expetuntur a ceteris, eas ipse neglexerit. Nos hac de causa ad disciplinam eruditionis, praesertim in alumnis sacri ordinis, animum adiungimus et Vos clarissimos s. Theologiae Professores rogamus, ut omni diligentia Vestra contendatis votis satisfacere Nostris, id unum, quam maximé cordi Vobis sit, ut philosophiae, theologiaeque studia ad veterum rationem, auctore Thoma Aquinate revocanda curetis. Quid dicamus de Vobis legiferi Patris Vestri S. Ignatii, S. Bernardi et S. Francisci Seraphici filiis? Fratres Vestros longo episcopatus Nostri tempore novimus. Dileximus eos, utpote piissimos, doctissimos et magni in animarum salute procuranda zeli viros. Speramus fore, ut — sicut illos experti sumus ad excolendos iuvenes et salvandas animas in episcopatu adiutores optimos, ita nec Vos ab excelsis maiorum Vestrorum exemplis alienos reperiemur. Imbuite iuvenes iis, quae in iuventute, quae in virili aetate, quae in senectute officia erunt eorum erga Deum, erga proximum; excitate et dirigite vires mentis et corporis, ut ex officiis bene gestis, ex bona virium dispositione maxima, quoad eius fieri potest, beatitudo tum pro Vestra iuventute, tum pro universa societate resultet. Docete eos, quae scitu digna sunt, quaeque ad animum excolendum tum publicis, tum pri­vatis necessitudinibus conferant. Ut duplici huic muneri satisfiat, opus est praesertim, ut pietati assuefiant discipuli Vobis concrediti. Mature igitur a Vobis, Fratres dilec­tissimi, edoceantur iuvenes rectum ordinem in orbe terrarum auctoritate 1 Cod. Jur. Can. c. 125. §. 2. s Cod. J. C. c. 125. §. 1. * Cfr. Encyel. Leonis PP. XIII. 20. Maii 1885.

Next

/
Oldalképek
Tartalom