Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1924

Index

superiorum et quae huic respondeí, obedientia subditorum niti; assuescant disciplinae, assuescant Vobis ducibus christianis virtutibus, quibus exercendis nunquam non adest unicuique in vita occasio. Magni sane refert, ut haec assequamini, imprimis cura B. Mariae Virginis et SS. Cordis Jesu promovendi cultus. Volumus, ut in institutis, in gymnasiis ubique floreat sacra B. Mariae Virginis Congregatio; volumus, ut crescat et floreat ubique locorum cultus SS. Cordis. Praeivit Nobis exemplo SS. Dominus Noster Pius Papa XI., qui Mediolani quum esset, Universitatem fundatam SS. Cordi devovit, eamque Universitatem SS. Cor­dis nominandam decrevit. Tandem et Vestrum memores Nos esse oportet in sacris domibus Vestris reconditae Deo sacrae virgines. Vos multis laboribus ad maiorem Dei glóriám exantlandis obrutas fere esse, regulis Vestris novi Juris Cano­nici placitis accommodatis operám navare, omnique, quae ad vitám Deo sacrarum virginum pertinent, pietati operám dare accepimus. Gaudemus de Vestro zelo et hortamur Vos, ut Deo se quisque Vestrum tota mente de­vovere pergat, nec ullam in se ipsa vanae cupiditatis sementem reliquam patiatur. Estote unitae in caritate et in precibus Vestris Nostri memores esse ne obliviscamini. Ceterum ,,gratia vobis et pax a Deo Patre Nostro et Domino Jesu Chri­sto" et nunc et in perpetuum. Amen. Dátum Colocae, VI. Cal. Februarii 1924. f Julius m. p. Administrator Archldioecesis Colocensis. Dunántúl nyomda i?t. Pács. 68

Next

/
Oldalképek
Tartalom