Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923

Tárgymutató

- 43 — fuerit, quo tempore, quo coniuge instanté, quibus de causis, et quonam exitu? An decisio defini­tiva edita fuerit? 18. Interr. An sponsi suas coniugales vi­cissitudines, palam vei secreto, narraverint pa­rentibus, consanguineis, amicis vei vicinis? Cui vei quibus, et quonam tempore de sui ma­trimonii inconsummatione locuti sint? In casu oratrix dicat eorum nomina et domicilia. 19. Interr. Quando et quonam modo oratrix didicerit mafrimonium ratum et non consum­matum a Romano Pontifice posse dispensatione dissolvi ? 20. Interr. Quaenam sint causae, ob quas dispensationem a Summo Pontifice postulavit, et an in suo robore maneant? 21. Interr. An sciat utrum altéra pars prae­senti petitioni consentiat necne, et qua de causa praevideat eandem consensuram, aut sese op­posituram esse? 22. Interr. Indicet testes, quatenus fieri possit, numero septem, sanguine vei affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de eiusdem oratricis probitate, et praesertim de veracitate in praesenti controversia. Potissimum si qui facta noverint, a quibus praesentis quae­stionis solutio pendeat, vei quiadiuncta ab uxore exposita confirmare valeant. Afferat de eius­modi testibus nomen, cognomen, domicilium (urbem, viam, dioecesim ac paroeciam), locum hodiernae commorationis, aliasque notitias op­portunas. 25. Interr. (Praesertim si reus contumax sit vei fore videatur): Indicet oratrix testes etiam ex parte viri conventi, inter eiusdem con­sanguineos, affines et vicinos, vei alioquin edoctos, qui probabiliter utile testimonium prae­stare valeant in casu. 24. Interr. An habeaí instrumenía vei do­cumenta, sive publica, sive privata, ad rem facientia ? (Si apud civilem iudicem de con­troverso matrimonio actum fuerit): An exhi­bere possit auíhenticum exemplar actorum et sententiae iudicis civilis? An in processu civili inspectio corporalis utriusque vei alterutrius coniugis peracta fuerit; quo in casu, utrum tam scripta relatio, quam orális peritorum de­positio exhibeantur; et quaenam de eadem in­spectione sint animadvertenda, pro rei veritate? 25. Interr. An oratrix revera putet se ad­huc integritate pollere, et parata sit corporali inspectioni duarum obsíetricum vei duorum peritorum sese submittere, ad normám ss. ca­nonum, praesertim Regularum S. C. de disc. Sacr. diei 7 maii 1923? Et quatenus fuerit deflorata, qua de causa et quo tempore id acciderit; et an eadem mulier inducere possit medicum vei peritum qui eam inspexerit et qui, a secreti vinculo solutus, testari valeat de statu oratricis post definitivam separationem a viro? 26. Absoluto examine, de mandato Iudicis, integra depositio clara voce legitur mulieri oratrici, et Iudex eandem interrogat: Interr. An sit aliquid addendum, suppri­mendum, corrigendum, variandum ? 27. Interr. Dein petitur ut praestetur ius­iurandum de veritate dictorum et de secreto servando, iuxía formám (cf. infra n. XX). Ac, praestito iureiurando, subscribunt ora­trix, iudex defensor vinculi et actuarius. L. f S. N., oratrix. N., Iudex instructor. N., defensor vinculi. N., actuarius. Si oratrix scribere nesciat, aut legitime im­pediatur quominus subscribat, id in actis ad­notetur. Si examen in unica sessione non absolva­tur, suspenditur, facta adnotatione causae su­spensionis, ex. gr.: „Ob horae tarditatem, su­spensum fűit examen, animo et ordine pro­sequendi eodem loco, die...., hora Ad partis examen allegentur litterae testi­moniaies de eiusdem credibilitate expetitae et obtentae, ut supra diximus. Ego N. iuro me solam ac totam veritatem dixisse, et nunquam, antequam praesens causa penitus absolvatur, evulgaturum sive propositas interrogationes, sive responsiones datas. Sic me Deus adiuvet, etc. Ego N., a Revmo Iudice in processu su­per matrimonio quod contenditur ratum et non consummatum inter N. et N., deputatus inter­pres, iuro me dictum munus fideliter impleturum, acta et documenta processus de verbo ad ver­bum diligenter et adamussim reddendo, ac si­mul secretum de omnibus quae in processu acceperim, servaturum. Sic me Deus adiuvet, etc. Revmus N., Iudex instructor etc., audito vinculi defensore, in ius vocari mandat N., virum conventum, eique dici diem ...., mensis ..., horam in aedibus ...., in via ...., num , ut iuratum examen subeat in processu ab N., uxore eiusdem viri, intentato, quod in hoc Tribunali conficitur ex mandato S. C. de disc. Sacr., diei ...., super asserta inconsummatione matri­monii dictorum coniugum, et causis Apostolicae quae efflagitatur dispensationis; cum declara­tione quod si idem vir conventus, die et hora praestituta, non comparuerit, neque absentiae excusationem allegaverit, contumax habebitur, et eo absente, instanté defensore vinculi matri­monialis, ad ulteriora in iudicio procedetur. Dátum ...., die .... L. f S. N., Iudex instructor. N., actuarius. Romana. Dispensationis matrimonii N.—N. Cum ignoretur locus actualis commorationis D. N., fllii ...., conditionis ...., in hac causa con­venti, oriundi ex loco vulgo ...., dioecesis ...., qui anno ...., degebat in loco ...., via ...., num per hoc edictum praefatum virum peremptorie citamus ad personaliter comparendum, anno ..., mense die...., hora ...., in aedibus huius s. Tribunalis (via ...., num ), coram infrascripto Iudice instructore, ad depositionem faciendam, iuxta interrogatoria eidem proponenda, in causa assertae inconsummationis matrimonii, ab eius uxore N. intentata, ad implorandam Apostoli­cam dispensationem, et quae ex mandato S. C. de disciplina Sacrameniorum diei ...., in hoc Tribunali peragitur. Quod nisi compareat die et hora desi­gnatis, neque absentiae vei suae rationis agendi % XX. Iuisiu­randum de veritate dic­torum et de secreto ser­vando. XXI. Iusiu­randum ab interprete praestan-J dum. XXII. Decre­tum pro cita­tione partis conventae. XXIII. Cita­tio partis conventae per edictum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom