Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923
Tárgymutató
— 44 — XXIV. Examen viri conventi. XXV. Decretum declarationis contumaciae partis conventae. excusationcm attulerit, contumax habebitur, et, eo absente, ad ulteriora procedendum erit, instanté revmo defensore vinculi in eadem causa. Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de domicilio aut commorationis loco praefati viri, curare debent, si et quatenus fierit possit, ut de hac edictali citatione Ipse moneatur. Dátum die...., L. f S. N., Iudex instructor. N., actuarius. Sessio.... Serventur formae ut pro examine uxoris oratricis, et similes interrogationes proponi possunt; sed aliae pro rerum adiunctis magis accommodatae, adiiciendae erunt, aliae autem omittendae, aut de integro conficiendae; iuxta prudentiam et sagacitatem iudicis ac defensoris vinculi, qui eas exigant declarationes, quae, pro qualitate facti et personae, veritatem illustrare natae sint. Quoad vero corporalem viri inspectionem requirendam, attendantur quae praescripta sunt in Regulis, n. 84, §§ 2-5. Ac parti quae secundo loco interrogatur, si casus ferat, in fine examinis fiant contestationes circa responsiones alterius partis, quae etiam ad examen iterum vocari poterit, iuxta Regulás, n. 55. Si pars conventa in locum ubi tribunal coadunatur venire non possit, sive in aliena dioecesi sive in eadem degat, audiatur iuxta Regulás, nn. 25-24; idque observetur etiam quoad alios in ius vocatos, qui in similibus versentur adiunctis. Quod si pars conventa coram iudice non comparuerit, de non secuta comparitione in iudicium et de causa saltem probabili non accessus, an ex. gr. agatur de impossibilitate vei de contumacia, in actis mentio fiat. Et quidem si de renuentia ad obtemperandum agatur, iusta causa absentiae non allata, iudicis est audito vinculi defensore, perpendere an renovanda sit citatio, vei aliis módis magis opportunis utendum sit, veluti interventu personae amicitia coniunctae vei auctoritate gravis ; et idem dicatur pro contumacia aliorum in ius accitorum. Documenta vero contumaciam comprobantia in actis referanturet,praesertim pro parte conventa, declaratio contumaciae edatur. (Cf, Regulás, n. 26.) Romana. Dispensationis matrimonii N.—N. In causa Romana, Dispens, matr. initi inter N. et N., quam Revmus N., Iudex, ex rescripto S. C. de discipl. Sacrament. diei...., instanté uxore, instruendam curat, cum vir N., pars conventa, legitime citatus fuerit, (vei iterum citatus fuerit ad normám can. 1845, § 2, vei opportuna média adhibita fuerint ad eundem arcessendum) iuxta decretum praefati iudicis diei ..., et revera constiterit citationem tempore utili ad notitiam dicti viri pervenisse, iuxta iníimationem rite peractam a cursore Curiae die.... (vei iuxta syngrapham receptionis per publicos tabelliones delatam), ac simul constiterit eundem conventum, die et hora praescripta, neque dimidia parte horae imrnediate sequentis, coram iudice non comparuisse, et absentiae excusationem afferre neglexisse, neque ullo modo ab eiusmodi inobedientia recedere voluisse, Revmus Iudex instructor, audito defensore vinculi eundem virum contumacem deciarat; mandans ut, servatis servandis, ad ulteriora procedatur, usque ad conclusionem processus: idque parti contumaci notum fiat ex offício. Ad hoc decretum adiiciuntur documenta contumaciam eiusdem partis conventae comprobantia. Dátum die.... L. f S. N., iudex instructor. N., actuarius. Revmus N., Iudex instructor in causa audito vinculi defensore, testes septimae manus a muliere oratrice inductos, examini iudiciali subiici mandaí, et ideo ad rem citari; videlicet: 1. N. (ex. gr. patrem eiusdem oratricis). 2. N. (matrem, etc.). 5 4. :... 5 6 7 Dátum ...., die .... L. f S. N., Iudex instructor. N., actuarius. Allegentur litterae testimoniales quae obtentae sunt circa testium excutiendorum fidem et probitatem. Fiant schedae citatoriae, in forma simili ac pro partibus, mutatis mutandis; et similiter fiat intimatio. Sessio.... Serventur formae ut pro examine oratricis. Iudex testi defert iusiurandum, iuxta formulám sub n. XVIII, et reserat schedam exhibitam clausam a defensore vinculi, et continentem interrogatoria, quae deinde proponit. Ad generafía: 1. Testis interrogetur circa nomen, cognomen, nomen patris, originem, aetatem, religionem, conditionem, domicilium (urbem, viam, paroeciam), locum hodiernae commorationis. 2. An sit consanguineus vet affinis alíerutri coniugi, et quo gradu ? 5. Quo ex tempore, qua occasione et quomodo noverit coniuges N. et N. ? Ad specialia: 4. An perspectam habeat religionem et honestatem eorundem coniugum, ac propterea an testis putet unum alterumque vera dixisse; vei saltem eos habeat incapaces peierandi, neque in sui favorem, et in re tam gravi de qua agitur ? 5. An sciat utrum coniuges de quibus est sermo, sese libera voluntate et mutuo affectu copulaverint ? 6. Quaenam fuerint signa mutui amoris, tam ante matrimonii celebrationem, quam in ipso die celebrationis, ac postea ? 7. An sciat utrum condormierint et matrimonium consummaverint ? 8. An sit instructus qua de causa consummare nequiverint? (Utrum ex. gr. ex defectu veri consensus in matrimonium, aut ex vi et metu in eodem ineundo, aut ex aversione et odio exortis inter sponsos in ipso vitae coniugalis initio, aut ex impotentia sive absoluta sive relativa, vei ex aliis quibuslibet causis?). XXVI. Decretum citationis testium septimae manus ab oratrice inductorum. XXVII. Iudiciale examen testis N. ab oratrice inducti.