Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923

Tárgymutató

— 34 — <* Caput VII. De examine partium. 46. Parti et testi et perito antequam ab auditorio discedant, debent Iegi quae actuarius de iis quac viva voce quisque testatus est, scripto redegit, data eidem parti et testi et perito facultate addendi, supprimendi, corrigendi, va­riandi. Cum autem is responderit se nihil am­plius habere quod dicat aut mutet, iterum ius­iurandum de veritate dictorum et de secreto servando emittat (cf. in Appendice, n. XX), et deinde depositioni subscribere iubeatur, et post eum subscribant iudex, defensor vihculi et ac­tuarius (Can. 1780, §§ 1-2). 47. § 1. Pars oratrix aut conventa poterit iterum ad examen vocari vei ad instantiam partis aut defensoris vinculi, vei ex officio a iudice, audito vinculi defensore; et partes etiam poterunt inter se conferri (vulgo confrontare), sí expediat et omne rixae aut scandali sit re­motum periculum. § 2. Item testes et periti poterunt, partibus aut defensore vinculi id postulantibus, vei id statuente iudice ex officio, et audito vinculi defensore, denuo ad examen vocari, et circa iam attestata, vei circa nova facta vei quaes­tionesex processu emergentes, interrogari (Can. 1772, §§ 2-3). § 3. Quoties id expostuletur a partibus, iudicis est suo decreto, audito vinculi defen­sore, eiusmodi postulationem reiicere vei ad­mittere, cauto, si admittat, quod potissimum omnis collusionis aut corruptelae periculum absit (Can. 1781). § 4. Cum pars vei testis vei peritus novo examini submittitur, eadem serventur, congrua congruis referendo, quae de partium et testium examine infra edicuntur n. 68, § 2, et 69. 48. In conficiendis actis, seu in relatione scriptis redacta de iis quae fiunt aut decernun­tur in sessionibus tribunalis, lingua latina, adhi­beatur; citationes vero, iusiurandum a partibus, testibus et peritís praestandum, interrogationes et responsiones, nec non relationes et vota peritorum, lingua vernacula exprimi possunf. 49. Documenta, quae lingua latina, iíalica aut gallica exarata non sint, latiné reddantur ad verbum. Item acta quae lingua latina, italica aut gallica redacta non sint, in unam ex iis linguis authentice vertantur. Si ad versionem faciendam interpres foreí adhibendus, is a iudice, audito vinculi defensore, eligatur, eique, sicuti aliis tribunalis ministris, duplex iusiurandum erit deferendum, nempe de munere fideliter obe­undo et de secreto servando (cf. in Appendice, n. XXI). 50. § 1. Primo ille coniux audiatur, qui supplicem libellum porrexit et est veluti actor in causa. Iudex eidem, praemisso iureiurando, interrogationes deferat a defensore vinculi con­cinnatas et clausas sibi traditas. Alias addat ex officio, si necessarium aut utile putaverit ad veritatem accuratius exponendam: in inter­rogationibus conficiendis et proponendis, sub­iecta in Appendice specimina inspiciantur. § 2. Si uterque coniux dispensationem efflagitet, opportunum, ut plurimum, est uxorem antea examini subiicere, et in examine erunt praecipue diligenter perquirendae rationes ob quas ambo coniuges in dispensatione efflagi­tanda consentiunt et concordant. § 3. Quia his in adiunctis maximé perti­mescenda est collusio, veritas sedulo perqui­renda erit per testes ex officio inducendos. 51. Uxori, oratrici vei conventae, post interrogationes generales, interrogationes spe­ciales, prudenter pro adiunctis variandae, defe­rantur (cf. in Appendice, sub n. XIX). 52. Item viro, oratori vei convento, eaedem interrogationes proponi poterunt, quibus aliae pro rerum adiunctis magis accommodatae, adii­ciendae erunt (cf. in Appendice, sub n. XXIV). 53. Cum uxor virum de impotentia, sive absoluta sive relativa, insimulet, tunc a viro expetatur ut sese submittat corporali inspectioni, ad normám ss. canonum et harum regularum, n. 84. 54. Nisi certo aliunde constet, nunquam praetermittenda est interrogatio parti facienda, ut referat quando et a quo didicerit matrimo­nium ratum et non consummatum a Romano Ponliflce posse dispensatione dissolvi. 55. § 1. Parti quae secundo loco interro­gatur, si eius responsiones in pluribus et nota­biliter discrepent a responsionibus alterius con­iugis, erunt a iudice novae ex officio, vei ad instantiam defensoris vinculi, proponendae in­terrogationes, ad difficultatem et dubitationem diluendam, facta vei minus mentione coniugis contradicentis, prouti casus ferat et prudentia suggerat. § 2. Quoties rei gravitas postulet, iudicis est, audito vinculi defensore, ex officio vei instanté altero coniuge aut vinculi defensore, partém ad nóvum examen vocare ad praescrip­tum n. 47, in quo novae interrogationes seu contestationes proponentur. § 3. Si responsiones in novo examine exceptae rem non undequaque expediant, sed viam videantur aperire ulíeriori veritatis inve­stigationi, altéra parte quae primo loco fűit interrogata iterum ad examen vocata, eidem in contestatione ponantur responsiones ab adverso coniuge redditae, non exclusa collatione par­tium inter se et firmo praescripto n. 47. 56. § 1. Iudex nunquam omittat interrogare partes circa existentiam causae ad impetran­dam dispensationem invocatae. § 2. Huiusmodi interrogationem iudex etiam faciat testibus, qui de re edocti verosi­militer praesumantur. 57. § 1. Antequam finiatur examen et praestentur quae statuuntur n. 46, iudex a parte petat ut producat testes septimae manus; et alios etiam, si quos habeat, de petiíae dispen­sationis obiecto instructos. § 2. Sedulo quaerendum est a parte, quo­ties altér coniux sit contumax, ut indicare velit testes qui cum sint de istius familia aut vicinia aut eius res domesticas cognoscant, probabi­liter utile testimonium praestare valeant. 58. In his causis, debet uterque coniux testes, qui septimae manus audiunt, inducere, sanguine vei affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoc­íos, qui iurare possint de ipsorum coniugum Caput VIII/ De testium productione et aliis pro j bationibus ad rem facientibus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom