Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923
Tárgymutató
— 35 — • Capul IX. De examine lestium septimae manus. probiíate, et praesertim de veracitate circa rem deductam in controversiam (Can. 1975, § 1). 59. Testimonium septimae manus, ut ipsa denominatio innuit, seplcm tesfibus ex utraque parte inductis, hoc est septem ab una et septem ab altéra, constare debet. Quod si tot testes haberi nequeant, sufficere poterunt pauciores; ratio tamen in actis referenda est, cur septenarius numerus haberi non potuerit. 60. § 1. Testimonium septimae manus est argumentum credibilitatis, quod robur addit depositionibus coniugum, sed vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis adminiculis aut argumentis fulciatur (Can. 1975, § 2). § 2. Testes septimae manus, quatenus sunt de credibilitate, eo maiorem sibi conciliant fidem, quo potiora habent documenta de sua probitate. Habendi sunt auíem quasi testes de scientia, et hinc maximam faciunt fidem, cum referunt se ex coniugibus aut ex proximioribus parentibus, tempore non suspecto (ut infra, n. 70), didicisse matrimonium mansisse inconsummatum. 61. Testibus septimae manus iudex alios testes ex officio adiungere potest, imo debet, quando scilicet testes septimae manus vei a parte non inducantur, vei tres tantum aut quatuor inducantur, vei ad rei veritatem illustrandam, etsi septem vei plures ab utraque parte producantur, insufficientes sint. 62. Inductio testium ex offício non est praetermittenda, cum ex actorum instructione ediscitur, alias adesse personas de re controversa edoctas, vei quae alio modo utilem attestationem reddere valent. 65. § 1. Si partes, aut earum altéra, petant sibi pandi nomina testium ab adversa parte aut ex offício productorum, iudex, audito vinculi defensore, excluso quovis periculo corruptionis aut collusionis, et nisi aliquod obstet impedimentum, id indulgere valet suo decreto, quod in actis referri debet. § 2. Iudicis tamen est differre, prouti casus ferat, nominum publicationem, postquam testes suam reddiderint attestationem. 64. § 1. Argumentum ex corporis mulieris inspectione deductum, per se, semper requiritur, nisi ex adiunctis inutile evidenter appareat (Can. 1976; cf. infra, sub n. 85), vei aliunde haberi non possit, prouti si mulier sit vidua aut corrupta. § 2. Quod si pars, non obstante iudicis decreto, absolute renuat inspectioni se subiicere, ex gdiunctis aestimandum erit cuinam causae attribuenda sit haec recusatio; et utrum huius probationis defectui suppleri debeat per alia argumenta seu probationes. 65. Praeter argumentum physicum, quod natum est complere probationem per partium confessionem et per testes septimae manus aliosque testes exhibitam, adsunt quoque argumenta et adminicula ; et argumentis accensemus documenta ; adminiculis, indicia et praesumptiontes. • 66. Inchoatur horum testium examen ab iis qui inducti sunt a parte oratrice, et quidem a parentibus proximioribus, qui praesumuntur magis instructi, postea audiantur extranei, uti famuli et viciniores, si qui sint. Hic ordo tamen in auditione testium non est necessario servandus, et integrum est iudici unum alteri praeferre. Si quis testis inductus obierit, vei in iudicium non comparuerit, servetur n. 26; si vero eo, ubi tribunal adunatur, se conferre non possit, audiatur iuxta normás nn. 25 et 24. 67. In his testibus examinandis iudex, delato iureiurando et factis interrogationibus generalibus, testi proponat interrogationes sibi a vinculi defensore tradendas clausas et obsignatas, quae esse poterunt uti habentur in Appendice, specimine n. XXVII. 68. § 1. Antequam testis dimittatur, ei legendae sunt responsiones factae a coniuge qui eum uti testem produxit, ut dicat utrum asserta in attestatione veritati respondere censeat el fide digna habeat. § 2. Si iudici non videatur opportunum aut non expedire integram depositionem legere, vei quia ea refert quae verosimiliter coniux non vult testibus nota fieri, vei quia periculum subesse potest collusionis, ex parte legere valet. vei etiam nullimode legere, salva eiusdem iudicis facultate proponendi appositas interrogationes ex offício, vei curandi ut a defensore vinculi opportunae contestationes fiant in interrogatorio ab eodem de more concinnando, firmc praescripto n. 47. 69. Expleto examine, legitur testi integra depositio, rogatur an menti suae plene respondeat, et, vei habito responso affirmante vei factis expetitis emendationibus aut additamenfis el praestito duplici iureiurando, iuxta n. 46, subscribit ipse, et cum eo subscribunt iudex, defensor vinculi et actuarius. 70. In his testibus excutiendis, maximé curandum est, ut si quid protulerint causae meritum directe attingens, semper ab eis exquiratur unde, quomodo, quando haec didicerint, ut pateat an tempore non suspecto ea cognita habuerint (Can. 1774). Causam enim valde iuvant partium confessiones extraiudiciales tempore non suspecto prolatae; eo nempe tempore, quando de hac quaestione introducenda ne cogitabatur quidem, nec aliae suberant rationes veritatem occultandi aut falsum proferendi. 71. § 1. Cum proprium sit testimonii septimae manus ut sit argumentum credibilitatis (Can. 1975, § 2), quoties alios testes inducere praestat ad complendam probationem, hi de scientia magis quam de credibilitate sint oportet. § 2. Hi producuntur vei ex offício a iudice, audito vinculi defensore, aut hoc instanté; vei ad instantiam partium. 72. Quoties prudenter timeatur collusio inter partes, aut inter testes septimae manus et partém producenteni, vei ipsum testimonium septimae manus insufficiens habeatur, nisi aliis argumentis aliunde veritas evincatur, citandi sunt testes ex offício. 75. Quod si argumentum physicum impotentiam neque probet neque excludat, aut physicam mulieris integritatem non adesse arguat, sed non excludat laesiones potuisse aliunde oriri quam ex naturali matrimonii usu, tunc exi i i í i t ! 1 1 i 1 1 1 » [ Caput X. De testibus, praeter alios septimae manus, ad instantiam partium vei ex officio a iudice inducendis.